Diſſertatio Secunda.
terreos pulviſculos (imò etiam aureos) atque cineres, gravitate
nequicquam repugnante, abripi, ac ſurſum tolli? Venti, ait
Plinius lib. 2. cap. 38. ingruunt inanes, ijdemque cum rapina remeant: adeò ut ille arbitratus ſit, ideò lapidibus pluere interim, quòd vento
rapti ſint: im̃ò aliquando vitulum ex nube decidiſſe narrat Avi-
cenna, utique à Typhone abreptum, & in ſublime elatum, ac
poſtea dimiſſum. Quid ni pariter ſulphureas, nitroſas, alumi-
neas, omnísque generis tenues particulas, ſive à telluris ſuper-
ficie abſtractas, ſive jam in aëre vagantes, ſecum rapiant venti,
atq; cum vaporibus demum in nubem coëuntibus commiſceant? Quod ad ſulphur attinet, Eſt mihi, ſcribit Olaus V Vormius in
Muſæo lib. 1. cap. 11. ſulphuris genus, quod anno 1646. 16. Maij hìc
Haffniæ ex aere decidit. Eo enim die cum pluvia ingenti tot a urbs, om-
nesque it à inundarentur plateæ, ut greſſus hominum impediret, ſul-
phureoque odore aerem inficeret, dilapſis aliquantulùm aquis, quibuſ-
dam in locis colligere licuit ſulphureum pulverem, cujus portionem ſervo,
colore, odore, & alijs verum ſulphur referentem. Utique non obſcu-
rum argumentum atque indicium accenſi ſulphuris aquam de-
ciduam inficientis fuit ſulphurea illa graveolentia: pulvis au-
tem qui colligi potuit, docet non omne ſulphur, quo nubes a-
bundabat, fuiſſe accenſum: ſic ſæpè propè bellica tormenta ma-
jora poſt exploſionem globi videmus non exiguam pulveris pyrij
adhuc integri copiam ex ore tubi in terram decidiſſe; plus ſcili-
cet ingeſtum fuit, quàm potuerit ante exploſionem incendi. In
Pernambuco, ut ſcribit Piſo lib. 1. pag. 3. Tonitrua, ſi quæ circa
Æquinoctia ſuboriantur, rariſſimè, eaque cum imbribus ſine fragore
multo, in Mar anbon propiùs ad Æquatorem vehementiùs & crebriùs
exaudiuntur: idque fortaſſe quia nitroſæ expirationes ibi non
multùm à terra recedunt, nam ut ille ait, Ros hic europæo tùm
pinguior, & nitro multo imprægnatus fœcundior, tùm multò penetran-
tior, & tenuior, præcipuè æſtate, exiſtit. Quod patet in omni met allo,
& ferro in primis, quæ abſque ullo nubium adminiculo facilè exedit. Cæterum aquæ pluviæ immiſtum decidere aliquid nitroſum atq; ſalinum, nôrunt mulierculæ pluviam colligentes ad coquenda
legumina, quibus cæteroqui affundenda eſſet aqua per cineres
tranſiens, ſecúmque abripiens ſalem, qui ſe durioribus granis
inſinuans nimis arctam particularum compagem luxaret, atque
adeò emolliret.
Grad. Quàm diſſimilium naturarum fortuitam coagmenta-
tionem nubes complectantur, nulla validior ratio æquè demon-
ſtrat, ac Fulmen, & Grando: neque ſolùm ſingulatim ſed non