Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Secunda. pit. Quoniam verò quidquid ſubitam raritatem aſſumens ad
majora ſpatia ſe explicat, circumpoſitum aërem urget atq; con-
ſtipat, igniculi pariter, quibus ille replet us eſt, plures coguntur
in unum, adeò ut & ipſi novam accenſionem moliantur, at que
indè oriatur nova coruſcatio. Id quod faciliùs, atque crebriùs ac-
cidit, ſi igniculi aliqui in priore coruſcatione accenſi & diſſipati
incurrant in aliarum exhalationum nondum ignitarum tur-
mam, illásque accendant. Ex quo fieri poteſt, ut expirationes,
quæ ſimul conglobatę ſemel exarſerunt, alię alias in partes ab-
euntes dum per nubem diſperſę vagantur, incidant in alias ex-
halationes, quibuſcum uniantur, & cum illis iterum in flam-
mam exeant, idque multoties contingat pro multiplici earum
complexione. Quare mirum non eſt, ſi aliquando multam in
noctem Cœlum coruſcat; ſi videlicet intrà eandem nubem plu-
rimi igniculi, quamvis ardore ſemel diſſipati, retineantur: poſ-
ſunt enim ijdem huc atque illuc diſcurrentes iterum in alias atq; alias turmas congregari, donec nubes ipſa diſſipetur. Coruſca-
tiones has imitari docet Kircher de Arte Magnetica lib. 3. part. 2. cap. 3. in fine ſic pręſcribens. Accipe Sulphur, Salnitrum, Cam-
phuram, & Naptham; anaticè contrita miſceantur; mixta
ſpiritu vini omnia diluantur; diluta hac arte in cucurbita ſimul
ponantur; cui ſi ignem ſuppoſueris, humor vini 4ulphureus ni-
troſis ac bituminoſis fœtus ſpiritibus evaporans ſe longè latéque
diffundet. Si itaque arrepto titione, candelâ, aut carbone, me-
dium hujuſmodi vapidum perſtrinxeris, in momento totus va-
por in flammam abibit, & in loco obſcuro coruſcatione ſua ful-
gur perfectè mentietur. Quòd ſi vapor dictus in guttas per aërem
frigidum circumſtantem fuerit reſolutus, titio hoc medium
perſtringens, totúmque hunc indigeſtum vaporem accendens,
jacula, ſtellas cadentes, capreas ſaltantes, aliáque plurima ju-
cunda ſpectacula exhibebit. Hęc ille; quę tamen mihi aliquan-
do non ſubijt mentem experiri. Sed video accenſam exhalatio-
nem poſſe aërem percurrendo in alias incidere, quas incendat,
etiamſi nulla nubes appareat. Sic apud Guilielmum Piſonem de
Medicina Braſilienſi lib. 1. pag. 3. In Braſilia crebris fulguribus absq; toni@ru Cœlum ſub veſperam coruſcat, tempeſtate maximè ſerena,
ſed ſicca.

Maur. Nullus dubito, quin pluſquam ſemel animadverteri-
tis, que diſtinctio ſit intra fulgetra hujuſmodi, & fulgura, quę
in magna & turbulenta tempeſtate non ſine terrore coruſcant: illa enim abſque ſono, qui ſaltem à nobis exaudiatur, fulgent;

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer