Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignibus Aeris. partes diſtractus, quæ Draconem imitentur, aut frigido vapori
deorſum conanti, atque reluctanti huic, qui ex accenſione ra-
rus atque levior ſurſum nititur, adeóque inflexo motu procedere
coactus volatum mentiatur. Niſi fortè dicere quis málit explo-
ſum à nube hunc Draconem concepiſſe obliquam impulsûs dire-
ctionem, im̃ò & figuram aliquâ ex parte contraxiſſe, quaſi exi-
tum ſibi per vim aperuerit extenuata in caput & collum accenſa
exhalatio, quam faciliùs deinde excluſerit, quamvis craſſio-
rem, aperta jam & dehiſcens nubes, cujus particulas, quaſi ad-
ditamenta, ſecum traxerit ad effingendas alas, & demum ſe
contrahens, atque hiatum concludens nubes reliquum vaporis
pinguis cum præcedente connexi compreſſerit, & in caudam ex-
tenuaverit. Draconem hunc mihi videre nunquam contigit; ſed me legiſſe ſcio coloris illum eſſe cærulei, qui & indicat mate-
riam accenſionis ſulphuream, & igniculos eſſe vapori pingui ad-
huc permiſtos; quemadmodum in lucernæ flamma infimam
partem cæruleam obſervamus.

Grad. In nubis ſinu hujuſmodi Draconem concipi poſſe,
quem facta accenſione enitatur (ipſa ſe urgente exhalatione,
quæ, ubi nubis anguſtias evaſerit, rareſcens turgeſcat in ven-
trem) alienum non videtur ab ijs, quæ in nubibus accidere om-
nium oculis patet. Quotus enim quiſque eſt, qui ſæpiſſimè non
viderit, æſtivo tempore, præſertim poſt Solis occaſum, crebras
coruſcationes in vaporibus extremum Horizontem occupanti-
bus? Hæc ſcilicet fulgetra ſine ſubita accenſione fieri non viden-
tur, quamvis flamma coruſcans propter materiæ tenuitatem
illicò evaneſcat: Comparaverit illa quiſpiam cum flammarum
globis, quos in altum proijciunt ludentes pueri, quando colo-
phoniæ minutè contuſę pulverem volá excipientes, & accenſam
inter digitos candelam tenentes, ſurſum excutiunt pulverem,
qui in candelæ flammam incurrens accenditur, ſtatímq; flam-
ma perit. Cum enim vi diurni æſtûs plurimæ calidæ aſpirationes
aſcenderint cum vaporibus, aliquæ in unum coëuntes ſe viciſ-
ſim irritant, & inflammantur, atque proximas, ſi quas inve-
niunt, ad exardeſcendum faciles, incendunt, ac maximam nu-
bis partem ſubitò illuminant; ſed quia ardor igniculos illos con-
tinuò diſſipat, illicò fulgor extinguitur. Non eſt autem putan-
dum ignem in ſingulis coruſcationibus univerſam nubem perva-
gari, licèt tota colluceat, ſiquidem non omnia igneſcunt, quæ-
cunque à proximo, aut etiam à remoto igne lucem concipiunt; nam & circumfuſus aër, imò & noſtrum conclave lucem exci-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer