Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Secunda. manui impetum imprimi ſentimus, quoties ex ſclopo, quem
tenemus, exploditur ignis in nitrato pulvere accenſus.

Maur. Hoc ſanè probabilitate non prorſus caret: nam ſicut
poteſt quis ceream candelam parare, cui inſeratur ex tenui pa-
pyro tubulus pyrio pulvere plenus, adeò ut, ubi candelæ pars
deflagraverit, ignis ad tubulum deveniens pulverem incendat; ita pariter contingere poteſt, ut conglomeratio illa ex ſatis pin-
gui vapore, & igniculis non omninò æquabiliter commiſtis, pri-
mùm accendatur, & luceat, deinde ardor deveniens ad ſinum
aliquem materiâ in flatum facillimè ſolubili plenum, ſubitam
raritatem inducat, qua flatus multo cum impetu ſe explicet, & navim in latus inclinet. Sed non eſt in hoc diutiùs immorandum: quanquam non inutiliter in hujuſmodi cogitationes delapſi ſu-
mus, quippe quæ lucem aliquam præferunt ad explicandos alios
ignes, quos Meteorologici contemplantur: illorum videlicet
materia, qua conſtant, minimum differre cenſenda eſt, nec alio
diſcrimine ſecernuntur, præterquam figurá, aut motu. Si enim
in aëre accenſa fuerit exhalatio brevi ardore permanens, ſinè
certa figura, Flamma, ſeu Fax ſimpliciter appellatur: ſin au-
tem ex ampliore baſi in acutum verticem aſſurgat pyramidis in
morem, Igni Perpendiculari nomen fecere. Jam verò ſi accenſa
materia oblonga fuerit & craſſior, aut jacenti ſimilis eſt, & Trabs vocatur, aut erecta & tereti ſigurá, & eſt Columna. Quòd ſi brevior ſit & ſubtilior, aut Lancea, aut Sagitta dicitur,
prout veræ Lanceæ aut Sagittæ figuram imitatur. Porrò accide-
re poteſt, ut illa pinguis vaporis & igneorum halituum conglo-
batio extremitatem in tenues lacinias conciſam habeat, quaſi
caprinum vellus, aut ejus craſſiori parti adhæreat hinc longiuſ-
culum ſyrma quaſi cauda, hinc verò quaſi caput, & ad latera ap-
pendices quaſi alas expanſas explicet, adeò ut illa Capræ, hæc
Draconis ſaltem rudem imaginem referat, & ex hujuſmodi ſpe-
cie modò Capræ, modò Draconis nomen obtineat. Quoniam
autem ſic conformatus vapor non hæret in eadem ſtatione, ſed
movetur, nunc Capra ſaltans, nunc Draco volans apparet. Saltus edere videbitur, ſi varijs in ſinubus contineatur materia
in ſubitum flatum ſolubilis, ubi eam ardor corripuerit; qui dum
ſerpit (licèt univerſus vapor colluceat) illam per intervalla ac-
cendit, adeóque rarefacta erumpens totam molem ita commo-
vet, ut ſubſiliat. Volatûs verò ſpeciem exhibebit, ſi obliquè
tranſverſo tramite feratur; id quod ferè tribui poterit aut leni
vento in ſuperioribus flanti, à quo impellatur vapor, & fuerit in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer