Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignibus Aeris. minacem, gravem, mergentémque navigia: nam eandem He-
lenam nautis ſalutarem pronuntiat A pollo in Oreſte apud Euri-
pidem.

Maur. Is ego ſum, qui me Authoribus, quoad ejus fieri poſſit
mitem præbeam: neque enim facilè carpendi, aut vellicandi
ſunt, qui noſtram in utilitatem ſcribendi laborem ſubiere: pro-
pterea Plinium cum Euripide conciliari poſſe exiſtimo, ſi neu-
trum generatim atque universè locutum dixerimus, ſed ita, ut
aliquando fauſtam, aliquando infeſtam Helenam fuiſſe aſſera-
mus: ſiquidem credibile non eſt ſemper demerſa fuiſſe, aut com-
buſta navigia, quoties unicus ignis apparuit. Si duo fuerint ignes,
ideò minorem inijciunt timorem, quia ſeparati cum ſint, mi-
nùs timendum, ne ſua gravitate (ferè ut liquentes ardentis ce-
rei guttæ) devolvantur ex malo in navim, neque tantam uren-
di vim obtinent igniculi diviſi, atq; conjuncti. At verò quando
unicus eſt ignis, ſuſpicari poſſunt nautæ conglomeratos vapores
& igniculos, cum in ipſo ardore agitentur, caſuros eſſe in tabu-
lata, aut etiam incendium excitaturos: gravitas quippe etiam
acriorum igniculorum copiam indicat. Sivè igitur unicus, ſivè
duo hujuſmodi ignes adhæſerint navibus, ſignum quidem eſt
ventorum vim elanguiſſe, non tamen ſemper timendum.

Grad. Si quando verum eſt hoc accidiſſe, quod Plinius ſcri-
pſit, ut ab unico igne demergeretur navigium, perſuaderi mihi
facilè non patior, ut ponderi ignis tribuendum exiſtimem, ſivè
in malo ſubſtiterit, ſivè etiam in navim deciderit. Præterquam
quod diſpiciendum eſſet, cujuſmodi fuerit navigium illud,
quàm ingens, quàm onuſtum mercibus: fieri ſiquidem potuit,
ut imminente mortis timore projectæ fuerint merces graviores,
& reliqua non fuerit ſufficiens ſaburra, quâ ſtabiliretur; ideóq; à fluctu non modicè inclinatum in latus navigium, cùm primùm
apparuit ignis, prægravante malo (juxta ea, quæ in Acrobary-
cis conſideranda ſunt) hauſerit aquam, quá mergeretur, & igni apparenti demerſio tribueretur, quam reverá non effeciſſet. Ut tamen aliquid concedam, ne moroſus videar, dabo aliquan-
do, rarò tamen, potuiſſe Helenam in mali vertice collucentem
navigio eſſe (ſaltem ex parte) cauſam demerſionis, non quidem
vi ſuæ gravitatis, & nimij ponderis, ſed impulſu, quo malum
à fluctu inclinatum adhuc magis inclinaret, adeóque navigium
aquam largiùs hauriret: ſi videlicet in ſatis pingui vapore con-
cluſus igneus ſpiritus ſubita accenſione diffringens clauſtra, nec
ſinè aliquo ſtrepitu, ceu voc ali quodam ſono, erupiſſet: ſic enim &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer