Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Secunda. pronunciârunt. Rarò tamen contingit hujuſmodi in terram uſq; dela pſus; nam vento urgente obliquè feruntur, licèt deorſum
inflectatur motus, prout olim venti originem explicuimus. Ideò
Trajectiones ventum prænunciant, quippe quæ indicant mul-
tam vim halituum, qui jam in ſuperioribus aëris partibus obli-
què deorſum moveri cœperunt. Hinc Plinius lib. 2. cap. 36. ait. Fieri videntur & diſcurſus ſtellarum, nunquam temerè, ut non ex ea
parte truces venti cooriantur. Et Poëta cecinit

Sæpè etiam ſtellas vento impellente videbis

Præcipites Cœlo labi, noctíſque per umbras

Flammarum longos à tergo albeſcere tractus:

aër videlicet ad latera accurrens, ut ſpatium relictum impleat,
poſteriores materiæ accenſæ partes comprimit, & extenuat; aut fortaſſe accenſa materia longos poſt ſe albeſcentes tractus
relinquit, quemadmodum fax accenſa celeriter mota flammam
poſt ſe trahere videtur. Quod ſi quis opinetur flammam in ſupe-
rioribus accenſam non quidem deſcendere, ſed proximam ma-
teriam incendere, atque ſubinde aliam, qua fermè ratione ac-
cenditur pulvis pyrius ſecundùm lineam diſpoſitus, aut cande-
læ nuperrimè extinctæ fumus in ardentis ſuperioris candelæ
flammam incurrens; non ibo inficias, ſi id aliquando contingere
dicatur, & maximè ſi incerto & ſinuoſo curſu appareat Sydus
volans, nunc deſcendens, nunc denuò aſcendens. Cæterùm ut
plurimum Trajectiones eſſe materiam eandem accenſam exi-
ſtimo, quemadmodum Caſtor & Pollux, & Ignes Fatui, adeò
ut aptè dixerit Plinius, Exiſtunt Stellæ & in mari, terriſque.

Dand. Flammæiſtæ, at idem Plinius lib. 2. proximè ſequenti
cap. 37. Antennis navigantium, aliiſ que navium partibus, ceu vocali
quodam ſono, inſiſtunt, ut volucres ſedem ex ſede mut antes: graves,
cum ſolit ariæ venere, mergenteſque navigia; & ſi in carinæ ima deci-
derint, exurentes; geminæ autem ſalut ares, & proſperi curſus præ-
nuntiæ; quarum adventu fugari dir am illam ac minacem, appellat amq; Helenam ferunt; & ob id Caſtori & Polluci id numen aſſignant, eoſ que
in Mari Deos invocant. Volucribus, cùm maria tranſmittunt,
defeſſis, & ſi quam deprehenderint navim, requiem in illa, po-
tiſſimùm in malo & antennis, quærentibus eatenus comparan-
tur illæ flammæ, non quaſi alibi accenſæ, & aliunde advolan-
tes, ſed ſolùm quatenus iiſdem navium partibus inſiſtentes. Quaſi vocalem autem ſonum, intelligo ſtridorem aliquem, aut
crepitum, cujuſmodi in Ignibus Fatuis explicabamus. Sed am-
bigo, utrùm fides adhibenda ſit appellanti Helenam diram atq;

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer