Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. Omnes breuiſſimi itineris tractu deficiunt, nuſquam apparentes: & illas ſupra omnem aërem vſque in regionem Lunari cœlo finiti-
mam ſubuolare arbitrabimur? Audiui quidem iſta ſæpiùs, ſed nun-
quam adductus ſum, vt crederem. Certè corpus illud, quod
noſtrum aërem, ſiuè Atmoſphæram circumplectitur, quicquid il-
lud ſit, ſi Ariſtotelem lib. 1. Meteor. ſumma 1. cap. 4. audiamus,
*propter conſuetudinem vocamusignem, non eſt autem ignis*: ignem
autem non eſſe ex eo probat, quod ab ignis Naturâ diſtat, *exceßus*
*enim*, inquit, *calidi, & veluti feruor, eſt ignis. * Illud fateor eſ-
ſe leuiſſimum, vtpotè à centro grauium & leuium maximè ſeiun-
ctum; & ſi quid habeat aliquando cum hiſce inferioribus com-
mercij, diſſoluto vinculo aërem penetrabit, & ſuam in ſedem re-
meabit; ſed vtrùm ignis ſit, validioribus rationibus demonſtrari
velim, vt aſſenſum præbeam.

Dand. Si, quæ iacebat obſoleta, nunc verò maximè vigere in-
cipit philoſophandi ratio, facilem apud nos aditum inueniât, vix
vllus relinquitur huic quæſtioni locus, qua in diſputationem voca-
mus, quiſnam igni debitus ſit in hac rerum vniuerſitate locus. Omnia nunc grauitatem affectant; nihil eſt leue; nihil ſponte ſuâ
aſcendit, ſed omnia pondus habent, quo ad globi huius terra-
quei centrum connituntur, & ſi quod corpus ab huiuſmodi cen-
tro abſcedit, à proximo corpore grauiore ſurſum extruditur, at-
que eatenus ſolùm leue dici poterit, quatenus minori grauitate
eſt præditum. Quapropter ſi corpora omnia inſitâ ſibi grauitate,
licèt diſpari, perpetuò conantur ad centrum tendere, in quo dun-
taxat conquieſcerent, vnus dicendus eſt omnibus debitus locus,
videlicet centrum, adeoque ignis locus proprius non eſt, ſed cum
cœteris elementis communis. Quanquam enim huius Philoſophiæ
ſectatores de ignis grauitate verba expreſse non faciant, illi tamen
ſi poſitiuam leuitatem adſtruerent Igni, non video, cur ſuam leui-
tatem Aëri adimant, quem tamen grauem eſſe, & deorſum cona-
ri, pugnaciſſimè defendunt; quandoquidem ſi in aquâ aër ſpon-
te ſuâ non aſcendit, ſed ab illâ deorſum validiùs conante ſurſum
extruditur, conſentaneum eſt flammam pariter ab aëre grauiore
ſurſum extrudi. Terram ſcilicet, & Aquam, & Aërem idcirco ad
centrum perpetuo niſu conari autumant, vt moles hæc vniuerſa
conſiſtat particulis omnibus preſsè cohærentibus, nullòque hiatu
diſiunctis. Ad hanc igitur vniuerſi concinnitatem æquè ſpectare

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer