Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignibus Aeris. de quo Photius in Bibliothecâ Cod. 224. Methodius ait ſe vidiſſe in
Olympo Lyciæ Monte ignem ſponte ſua in montis cacumine ex imo terræ
enaſcentem, juxt a quem ſtirps erat, cui Pyragnus nomen, adeò florida,
virens, & opaca, ut è fonte potiùs nata videretur. Quid enim prohi-
bet in ſummo montis vertice reperiri uliginoſam terram, quæ
ſtirpi humorem abundè ſuppeditet, & ex illâ pinguem vaporem
ſpiritibus miſtum erumpere inſtar ignis lucentem, citrà caloris
fervorem? Nemo verò nos cogit, ut perſuaſum habeamus per-
petuum fuiſſe ignem, quem ſemel Methodius vidit. Scio Pli-
nium lib. 2. cap. 107. ſcripſiſſe unam Fraxinum reperiri ad aquas
Scantias, quæ perpetuò viret, cum tamen ibi fons ignitus ſit, & qui ſemper ignem emittat: ſed ignis ille Fatuus cenſendus eſt. Quamvis autem ſinè ardore propriè dicto lucere poſſint Ignes
Fatui, ut de Nocticularum humore, & lignis putridis indica-
tum eſt, generatim tamen, & universè non negârim, contin-
gere aliquam exarſionem, igniculis ipſis pinguem vaporem,
lentè diſſolventibus, ferè quemadmodum & accenſus carbo
abſumitur; eſto non æquè ac prunarum igniculi proximam
materiam adurant, ut de Igne Lambente paulò ante Dandulus
diſſerebat. Sicut igitur nonnunquam accenſos carbones crepi-
tantes audimus, ſpiritu intus concluſo ſubitam raritatem aſſu-
mente, ita etiam fieri poteſt, ut in illâ vaporis pinguis coag men-
tatione pars aliqua ſit ex craſſiore materiâ conſtans, ac ſpiritum
continens, qui in flatum ſolutus erumpat crepitando, ubi fuerit
ab igniculis irritatus: ideòque iis, quos lux ipſa jam terruit, cre-
pitus voces mentiri viſus timorem auget; maximè, ſi flatus ille
in flammulam incurrens ſtridorem aliquandiu continuum effi-
ciat ſimilem illi, quem Riſum Vulcani appellavit Ariſtoteles; cui
addi poteſt ſtrepitus aliquis guttularum nocturni roris ſubinde
occurrentium accenſis igniculis, & ſtridorem illum identidem
interrumpens, ita ut meticuloſis vox articulatim diviſa videa-
tur, ac Divinum aliquid reſonare.

Grad. His demum animi præ timore, quamvis vano, flu-
ctuantis perturbatione commotis venia aliqua danda eſt: ſed
planè ridendi ſunt Ethnici, quorum mentes ſuperſtitio occupa-
verat. Cum enim Caſtorem & Pollucem, quòd Mare piratis
liberârint, tanquam Deos Marinos coluerint, quos in tempe-
ſtate invocarent, ſi quando duplicem flammam navium malo,
aut antennis adhæreſcere conſpicerent, Tyndaridas Cœlo delap-
ſos, ut opem ferrent, ſomniabant, vel ſaltem Helenam, ſi
unica eſſet flammula. Opem autem tuliſſe eatenus arbitraban-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer