Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Secunda. imbutus, ut plurimum, non ipſi cadaveri adhæret; niſi fortè
aliquando ex hominis ſuſpenſi capite erumpentes ſpiritus proxi-
mum aërem pinguem imbuant ita, ut Ignis Lambens videatur. Cæterum ex terrâ, ſub quâ plura cadavera fuere, aliquando tot
calidæ expirationes prodeunt, ut vi nocturni frigoris conſtipatæ
in unum coëant, & intrà vaporem pinguem, quo hujuſmodi lo-
ca abundant, concluſæ vel invicem irritatæ accendantur, vel in
ſolum motum luci congruum exeant. Ex putredine, ait Galenus
lib. 2. De Morb. diff. cap. 2. calefiunt tum corpora reliqua omnia, tum
maximè ſemina, aut ſtercora. Equidem vidi columbarum ſtercora ob
putredinem accenſa arſiſſe. Hoc ego non vidi, ſed ex viro fide di-
gno audivi ingens illud incendium, quo maximum & antiquiſ-
ſimum Piſanæ Urbis templum olim abſumptum fuit, & poſteæ
reparatum, ortum habuiſſe ex ingenti acervo ſtercorum, quæ
infra tectum reliquerant per annos & ſæcula columbarum ibi
nidificantium agmina. Putreſcentia igitur cadavera incaleſcunt,
& reſolutas particulas igneas emittunt; quæ ſi non adeò multæ
ſint, ut in ſlammam erumpant, aut ſi deficiat materia accenſio-
nis capax, ſaltem lucere poſſunt: & in hoc cum lignis putridis
conveniunt, quòd ſicut hæc ex alio in alium locum translata ſe-
cum lucem devehunt, quia igniculorum & humoris putreſcen-
tis complexio non diſſipatur; ita quoque ſepulcretis incumbens
vapor excipit lucidos ſpiritus, & ſi cum aëre vapor impellatur,
etiam lux ipſa transfertur. Ideò Ignibus Fatuis nomen factum
eſt; videntur ſiquidem fugere ab accedentibus, quia aër propel-
litur, perſequi recedentes, quia in abeuntis locum aër, qui ponè
eſt, ſuccedit.

Maur. Vixit hìc apud nos ſuperioribus annis Medicus non in-
celebris famæ, mihi quoque notus, Joſeph de Aromatarijs, quo
indicante factum experimentum cuique obvium narrat paulò
ante laudatus Bartholinus lib. 3. cap. 10. pag. 517. Expreſſus, in-
quit, noctilucarum fulgens humor, & in profluentem amnem abjectus,
lato diſſeminatur circulo, quantum nec infinitæ muſcæ complerent, & aquas ſucceſſivo impetu allapſ as clariſſimo ſplendore, quà ſubſiſtit, infi-
cit. Hinc perſpicuum eſt fulgorem ex animalis vitâ non pendere,
modò facta ſit congrua humoris atq; ſpirituum lucidorum com-
miſtio: proptereà ſi viventibus corporibus adhæret Flam̃a Lam-
bens, in ſepulchretis non eſt mirum aliquando confpici Ignes
Fatuos; qui etiam quandoque ex locis paluſtribus, & uliginoſis
excitantur, eductis ab æſtivo Sole ſpiritibus & pingui vapore-
Exiſtimarem autem inter Ignes Fatuos connumerandum illum,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer