Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignibus Aeris. malis corpore prodire, ſed ſatis eſt, ſi vapor corpori adhær ens
excipiat lucidas expirationes. Nam videmus etiam ſereno a ëre
emiſſos à Sole radios in eâ tantùm Cœli plagâ conſpicuos eſſe, u bi
vapori alicui complicantur. Si igitur contigerit animalis corpus
circumfundi vapore hujuſmodi pingui, ſimúlque emittere cali-
das & lucidas expirationes, utique lucidum apparebit. Ideò ſi
fidem habea mus narrantibus locum in Dania eſſe, per quem ſi equi
tranſeant, quaſi undique igniti conſpiciuntur, ut ſcripſit Th. Bart. De luce hom. & anim. lib. 2. cap. 3. , cum id alijs animalibus præ-
ter Equos accidere non fuerit obſervatum, neque ipſis Equis an-
tequam eò venerint, dicendum videtur, vaporibus ex terrâ illâ
expirantibus repletum aërem, cui immiſti ſint peculiares ſales
volatiles, ita Equorum pilis adhærere, ut ſales volatiles Equi-
nam cutim vellicantes proritent ſpiritus, ac in motum excitent,
adeóque erumpentes luceant, & undique ignitum Equum oſten-
tent.

Grad. Hinc admirationem non habere cenſenda eſt flamma,
quæ non ſemel exilire viſa eſt ex ore ebrioſorum, qui ſe ſpiritu
vini immodicè ingurgitârunt; ſatis quippe conſtat potuiſſe illos
ex ventriculo craſſum vaporem ſpiritibus miſtum eructare. Id
quod ſi animadvertiſſet Julius Obſequens, minimè inter prodi-
gia recenſuiſſet, quòd ſub Coſs. T. Gracco, & M. Juventio ad
forum Esij bovem flamma, ex ipſius ore nata, non læſit. Parvi nimi-
rum refert, qua ex parte corporis proſiliant ſpiritus, qui cum
vapore complicati luceant. Sed Obſequenti quæcunque rariora,
ſunt prodigia: ideò etiam oſtentis annumerat ſub Coſs. C. Vale-
rio, & M. Herennio in Lucanis gregem vervecum, cum paſceretur,
nocte in ſtabulo flammam circumdatam nibil aduſſiſſe. Quid autem
in hoc admirabilitatis invenitur, quòd in ſtabulo ſit pinguis va-
por, & grex vervecum calidioribus fortaſſe herbis paſtorum no-
ctu emittat tantam ſpirituum copiam, ut luce ſuâ flammam
mentiantur, quandiu concreto illo craſſóque vapore concluſi
manent?

Dand. Si ex vivorum animalium corporibus proſiliunt ſpiri-
tus, qui in tenebris luceant, ſatis conſtat ex corruptis eorum ca-
daveribus, factâ particularum diſſolutione, poſſe ſimiliter pro-
dire ſpiritus & ſales volatiles, qui à pingui vapore comprehenſi
ſplendere valeant æquè ac in lignis quernis putridis; ita tamen
ut in hac ligni putridi comparatione diſcrimen poſitum intelli-
gatur in eo, quod ſpiritus ſalibus admiſti, atque pinguis vapor
in ipsâ ligni extimâ facie apparent, at vapor ſpiritibus lucidis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer