Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignibus Aeris. bant cunctis domeſticis conſpicuæ, non ſecus ac ſi è ſilice excu-
terentur, comitante etiam ſtridore omnibus audito. Sæpè d u-
ctâ manu per induſij manicam ſcintillas excipientem, obſervavit
flammam caudato radio inſtar accenſarum exhalationum de-
currentem; à quâ ſæpè deluſæ ancillæ arbitrabantur ignem ſe
intrà ſtragula linea ingeſſiſſe per incuriam, cùm cubile, hyemali
tempore frigidiori, de more calefacerent; quo tempore etiam
copioſiores & clariores micabant ſcintillæ. Ignis autem hic non
niſi noctu, aut obſcuro loco cernebatur, nec extra ſe urebat ma-
teriam ad inflammationem promptiſſimam. Hæc ille. Quapro-
pter ſi cauſas obiter inquiramus, bilio ſum atrúmque ſanguinem
ſalinis particulis abundare (nam & amara bilis eſt) negare ne-
mo poteſt; ſed & ſulphur copioſum calor acrior indicat in vitæ
ac ſensûs inſtrumentis deprehenſus. Hujus igitur ſanguinis par-
ticulæ per venas aut arterias capillares ad extremam c utim dela-
tæ poterunt levi tritu in motum & d ſſolutionem excitari, ex
quo accenſionem oriri olim vidimus etiam in durioribus lignis: ſalem autem in igne crepitare reseſt vulgatiſſima. Si verò acce-
dat etiam pinguiuſculus vapor, jam igniculi fieri poſſunt con-
ſpicui: à quibus non incendi præſentem materiam quantumli-
bet aridam non eſt mirum, quia non adeò valido impetu caloris
proprio ſe agitant, ut præſentis materiæ particulas laxare & diſſolvere valeant, neque in illius poros penetrare poſſunt com-
plicati cum vapore.

Maur. Quæ de Matronæ illius animi mœrentis pathematis
vehementibus commemorâſti, non parum favent obſervationi
eorum, qui animadverterunt ignes hujuſmodi (quantum qui-
dem ab hiſtoriâ docemur) ut plurimum prodijſſe ex eorum ho-
minum corporibus, quorum temperatio aliquid melancholici
humoris admiſtum habuerit; hunc videlicet cutis conſtipatio
conſequitur, ſicut & frigidam tempeſtatem; ideò plures & cla-
riores ſcintillæ hyeme emicabant, utpote igniculi plures in u-
num coacti, atque coërciti, poſtea ubi primùm exitus patuit,
majore conatu evadentes ex anguſtis meatibus, aërem finden-
tes cum ſtridore ſe velociùs vibrabant. Sic equis & felibus corpo-
ris conſtitutionem melancholicam eſſe omnes novimus, & cu-
tem pilis densè obſitam; qui verò eos adverſo pilo perfricuerit,
cutis ſpiramenta reſerat, exitum parans igniculis erumpenti-
bus.

Dand. Siquem timor magnus corripuerit, & animi anxietas,
poros cutis laxari, & expirationes prodire mihi compertum eſt:

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer