Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Secunda. bent, ſolâ luce contenti; nam ab alterutrâ ignis vulgaris pro-
prietate, five luce, ſive calore, nomen ſatis commodè deſu-
mitur; quemadmodum inter ignes connumerantur, qui lucis
expertes facultate tantum cauſticâ ſunt præditi: hi Mortui, illi
Fatui generatim dicuntur: generatim, inquam, ſpeciei voca-
bulo ad genus traducto; eſt quippe ſpecies, quam peculiari ignis
Fatui nomine indigitamus: huic autem valde affinis eſt ignis
Lambens. Nam Fatuus à Lambente hoc ſolùm diſtare videtur,
quòd Fatuus, ut plurimum, nulli corpori adhæreat, Lambens
verò hom̀inum capiti, aut animalium pilis circumfuſus appa-
reat; ideò ubi Ignis Lambentis conſtitutio innotuerit, de Fatui
naturâ conſtabit; quamvis Plinius lib. 2. cap. 37. ſcripſerit, Ho-
minum quoque capita, veſpertinis boris, magno præſagio circumful-
gent. Omnia incertaratione, & in Naturæ Majeſtate abdita.

Grad. Abigne tamen Lambente (ſi res ſingulas ſuo certo ac
proprio vocabulo nominare oporteat) ſcintillationem fecernen-
dam puto; quando videlicet ab hominis, aut animalis corpore
ſcintillæ emicant; ut ſæpè videre contingit, ſi quis in tenebris
feles, aut equos, adverſo pilo perfricuerit. Sic Scaliger exercit,
174. de equo ſuo narrat, Ad Catapbracti uſum è Calabria candi-
dum habuimus. Is in tenebris, ubi ſtrigili fricaretur, ſcintillas ejacu-
lari videbatur.

Dand. Appoſitè erumpentes ſcintillas dixiſti, ne fortè quæ-
libet lux in aliquâ animalis parte fulgens ad præſentem cauſam
pertinere intelligatur. Oppianus lib. 2. άλιεντιχῶ, De Delphinis
noctivagis loquensait, . . . . . βέλος ώςε, θάλασσαγ

Γπτανται, φλογόεν τε σέλας πέμπουσιγ ὀμπονσιγ ὀπωπᾶτς
ΟΠ\’ντατογ . . . . .

teli inſtar per mare volant, flammeumque fulgorem emittunt oculis
acutiſſimum. Hanc autem fulgoris emiſſionem non aliam intelli-
go, quàm quæ felium oculis, piſcium capitibus, lignis putridis
convenit, quin ſcintillæ propriè dictæ erumpant. An verò ful-
gorille ex Delphini oculis prodeat, an ex toto corpòre, qui ſit
flammeus, & aſpectui acutiſſimus, hoc eſt, clariſſimus, am-
bigi poteſt ex Oppiani verbis. Sic etiam adamantem ve ſtibus
affrictum, vel duriore corpore compreſſum lucere in tenebris,
lucémque cicindelarum æmulari obſervârunt Boylæus, & Tho-
mas Bartolinus de luce hominum & brutorum lib. 3. cap. 7. probl. 6. Apud Iſidorum lib. 16. cap. 13. Carbunculus dictus,
quòd ſit ignitus ut carbo, cujus fulgor nec nocte vincitur; lucet
enim in tenebris adeò, ut flammas ad oculos vibret. Et cap. 14.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer