Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Grad. Si Ciceronèm audiamus, *locus his etiam naturis, quæ*
*ſinè animis ſunt, ſuus cuique eſt proprius; vt terra infimum te-*
*neat, banc inundet aqua, ſuperior aer, ignibus altiſſima ora red-*
*datur. * Cumque aſcendentem flammam omnes paſſim videamus,
ſi quis igni ſummam leuitatem, adeoque ſupremum inter ele-
menta locum, non concederet, à vulgari ſenſu longiſſimè rece-
deret, & paradoxorum ſectator videretur. Nam ſi terram aquâ
grauiorem idcirco pronunciamus, quia glebam in aquâ dimiſſam
fundum petere conſpicimus, aërem verò leuiorem, quia illum
vtri incluſum, ſi per vim immerſus vter crebrâ punctione perfore-
tur, erumpentem in bullas obſeruamus; quidni & ignem aëre
leuiorem dicamus, cuius motus à Naturâ inſtitutus (ſibi quippe
ſemper ſimilis eſt) in flammâ ad ſuperiora contendit? locum au-
tem vnicuique debitum pro ratione grauitatis aut leuitatis aſſi-
gnandum eſſe quis neget? Leuiſſimo igitur igni ſupremus & ex-
timus in elementorum ſphærâ locus tribuendus eſt. Scio nullum
ibi apparere ignis veſtigium, cum neque fulgeat ob ſummam ra-
ritatem, neque pabulum proximum conflâgret (nam quod in
tertiâ, quam vocant, aëris regione Meteorologicæ impreſſiones
accendantur, mihi vim non facit) remotiſſima enim eſt ora il-
la, & noſtrum aſpectum fugit. Sed, ſicuti, ſi fluminum omnium
curſum in vnam eandemque plagam dirigi videremus, licèt mare
prorſus ignotum eſſet, aquas omnes vnum in locum conſluere, vbi
demum conquieſcant, non citrà veri ſimilitudinem opinaremur; ita pariter flammas omnes per aërem in cœlum ſubuolantes cùm
quotidie aſpiciamus, non ineptè philoſophati ſibi videntur, qui
hinc arguunt locum eſſe ſupra aërem, quò ignes confluant.

Mauroc. Vulgi ſenſum non moror, ſed ad veritatem reuocanda
eſt ratio, vt ſaltem ſimilitudinem veri conſequamur. Flammam
ex lignis, aut ſtipulis, & ſimilibus excitatam aſcendere non dif-
fiteor; ſed & candentes carbones in aëre deſcendunt; neque mi-
nus ignis in prunis, quàm in flammâ ineſt: Cur igitur leuem po-
tiùs, quàm grauem, dicamus ignem? Quod ſi (vt aſſumptæ ignis
cum aquâ comparationi inhæream) fluuiorum omnium, quamuis
eandem in plagam decurrentium, aquas ſenſim extenuari, ac citò
prorſus euaneſcere videremus, quis vnquam aut ſuſpicari poſſet,
aut aſſerere auderet, eas demum in mare confluere? At flamma-
rum aſcendentium veſtigia quàm longo tramite perſequemur?

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer