Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

0469-01

55. DISSER TATIO SECUNDA.
De Ignibus Aeris.

DAnd. Injecto terrore concuſſionum & incendiorum,
quorum cauſas tellus in ſinu fovet, horreſcebat po-
ſtrema noſtra Diſſertatio: ad mitiorum Ignium ge-
nus, quos aër hoſpites recipit, transferendus eſt
ſermo. Mitiores autem voco Ignes Aëreos, quia li-
cèt inter illos Fulmina enumerentur, tamen ad plurimos qui-
dem metus, ſed ad pauciſſimos periculum pertinet: reliqui ferè
ſunt innoxij.

Grad. Siquidem ubicunque impreſſa Ignis veſtigia deprehen-
dimus, eò, vel in cæca telluris viſcera, noſtræ diſputationis
curſum intendimus, utique mentis aciem avertere non licet ab
Ignibus, qui ſponte ſuâ citrà noſtrum miniſterium in hoc ſpira-
bili aëre orti, lucem, ut plurimum à fervore ſejungentes, in
oculos ipſos incurrunt, cujuſmodi ſunt, quos Poëta hiſce ver-
ſiculis comprehenſos voluit,

Saltantes Capreę. Currentia Sydera. Flammæ. Lancea. Stella cadens. Ignis Perpendicularis. Fax. Ignis Fatuus: Lambens. Draco. Caſtore Pollux,
Cúmq; Helenâ. Tonitru. Fulgur. Fulménque. Cometa.

Maur. Multa nomina, ſed non multarum rerum notæ: plu-
rium enim ex enumeratis Ignibus totum diſcrimen in figurâ,
aut in motu, poſitum videtur, cum eadem ſit natura. Sed ne
præpoſtero ordine Diſſertationem noſtram inſtituamus, à tui
illius Poëtæ, ſaltantes Capreas protinus inſequentis, ordine re-
cedendum; cum potiùs qui nobis propiores ſunt ignes, priorem
in Diſputatione ſibi locum vendicent. Primò igitur ſpectandos
ſe præbent ignes, quibus Fatuis nomen fecere: neque eatenus
ab ignium cenſu excludendi ſunt, quatenus nihil ardoris exhi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer