Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. De Montibus Flammiferis. quàm Tremori videretur motus ille ſubſilientis tèrræ, cum ab
accensâ aſpiratione non obliquè impellatur.

Grad. Id aliquando contingere poſſe non negaverim, nimi-
rum terram, ſub quâ fit prima exhalationis accenſio ſur ſum re-
ctâ impelli, ſi rareſcens ſpirit us æqualem circumquaque obſi-
ſtentiam inveniat: hoc autem perrarò accidit; quia ſubjectum
exhalationi ſolum aut non eſt Horizonti parallelum, aut partim
molle locum dat, & cedit, partim durum reſiſtit; incumbens
autem terræ moles aut non eſt æquè compacta ſicut argilla & la-
pis, aut non æquè gravis; latera verò non æquè facilè pervios
meatus habent. Quibus ex cauſis oritur inæqualis terræ eleva-
tio, adeóq; turrium ac ædium inclinatio, & viciſſim compreſſo
ſpiritu illarum reſtitutio, ac proinde ſimiliter nutant atque ea,
quæ obliquo ſpiritûs fluxu impelluntur. Ex militaribus cunicu-
lis hujus rei documentum capere poſſumus, qui ita conſtruun-
tur ab aggreſſoribus, ut ab igne, non omninò rectâ ſurſum,
ſed obliquè in alterum latus, conante diruti muriruinæ devol-
vantur in foſſam, non in pomærium, quò paretur facilior aſ-
cenſus in oppugnatum propugnaculum, aut caſtellum. Fieri
igitur poteſt, ut ſimili ratione exhalatio accenſa terram elevet
cum eâ inclinatione, quæ in latus propelleret lapides, ſi illos
eructaret. Hæc certè calidarum a ſpirationum accenſio innotuit
aliquando, cum validam telluris concuſſionem ſubſecutus
eſt tantus æſtus ac fervor aëris, ut homines ægrè
ſpiritum ducerent.

0468-01
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer