Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. flectet, & quidem, ob impetum in deſcenſu conceptum, ali-
quantò ampliùs, quàm ipſa gravitas ferat; ideóque elater mul-
tâ vi ſe reſtituens menſam iterum non nihil elevabit: quo in mo-
tu utique vaſa nutantia in hanc & in illam partem toties incli-
narentur, quoties menſæ extremitas ab elatere elevaretur; & quidem majore motu agitarentur vaſa, quò propiora eſſent ex-
tremitati elevatæ; imò quæ altiora eſſent, faciliùs etia mdetur-
barentur. Placuiſſet ſimilitudo, quæ plura terræmotuum phę-
nomena ſatis dilucidè explicaret; niſi omnem fidem ſuperaret
tàm ampla planities à reliquis telluris circumjacentis partibus
avulſa, quæ à rareſcente ſpiritu ſecundùm alteram extremita-
tem elevaretur. Ut igitur majorum terræ motuum cauſam pro-
babiliorem inquirerem, illud cum Ariſtotele lib. 2. Meteor. ſumma 3. cap. 2. ſtatuendum duxi, quòd corpus tantos motus
efficiens neceſſe eſt ad plurimum natum ire, & vebementiſſimum ma-
ximè tale eſſe. Vebementiſſimum igitur eſt ex neceſſitate, quod citiſſimè
fertur. Ad plurimim autem natum eſt pertranſire, quod per omne ire
maximè poteſt: tale autem eſt, quod ſubtiliſſimum. Cum autem ignea
celeritas ſubitâ exarſione ſe explicans, ejúsque tenuitas facilli-
mè corpora permeans, nihil habeant, à quo ſuperentur; ac-
cenſioni in terræ viſceribus factæ tribuenda videtur potiſſima
terręmotuum origo. Ideò ferè aſſimilem ſpongie raritatem in
terrâ admittens, cavernarum amplitudinem reijcio (quod qui-
dem ad rem pręſentem attinet) ſiquidem quò ampliores ſunt
cavernę, eò plus aëris continent, eumque proptereà, diſtributâ
in plures partes violentiâ, minùs comprimit eadem ignei ſpiri-
rûs expanſio, cui, ſi in parvo, & anguſto loco concludatur,
quęrendum eſt ſpatium, in quo ſe explicet; adeò ut ob caver-
narum amplitudinem cenſenda ſit regio minùs obnoxia terrę-
motibus; modò cęteroqui paria paribus reſpondeant. Sic in mi-
litaribus cuniculis, ſi cella (Furnum vocant) amplior ſit, quàm
pro ratione nitrati pulveris, languidè concutitur hoſtile pro-
pugnaculum. Hìnc terręmotus, in quibus ex ipsâ, ut ajunt,
partium conſenſione loca aliqua concutiuntur, & nullus uſ-
quam contingit hiatus, hac ego ratione fieri opinarer. Accendi-
tur ſubterranea aſpiratio copioſa nitro-ſulphurea, quę ſubito
impetu vehementer rareſcens ſpatia ſibi querit incumbentem
terrę partem attollendo: hęc licet turgeat, non tamen à cęteris
partibus divulſa, mox detumeſcit, & ſuo pondere recidens
compreſſum ſpiritum exprimít in circumſtantes telluris mea-
tus, ubi deprehenſa materia nitro-ſulphurea ipſa quoque ignem De Montibus Flammiferis. concipit, aërémque reliquos meatus implentem & impellens
ex agitat, & rarum facit, atque conſimili pulſu terram impo-
ſitam elevat; quæ pariter inſitæ gravitati obſecundans deſidit. Quòd ſi compreſſus ſpiritus non alios in meatus exprimatur, ne-
que ita latè diffundatur, ut non egeat novo ſpatio, vires reſu-
mit, iterúmque rareſcit, & reciprocatur toties motus, donec
uſque eò diſſipata fuerit aſpiratio, ut acciſæ vires nequeant ad-
versùs incumbentem molem intumeſcere.

Dand. Eſt igitur (ſi ſatis tuam mentem aſſequor) eo in loco
quaſi fons & origo terræmotûs, ubi primùm aſpirationis nitro-
ſulphureæ fit accenſio; quæ non valens erumpere velut igneus
torrens devolvitur in latera, aërem ſimul incluſum multo im-
petu pellens, ac vi caloris rarum faciens; & ſi quas alias in a ſpi-
rationes ſimiliter nitro-ſulphureas incidat, illas accendens, mo-
túmque propagans tantâ celeritate, ut, licèt motus ſuccedat
motui, tota regio eodem planè momento concuti videatur. Ex
hoc autem obliquo fluxu in latus, inflatione ſubinde per viſcera
ſerpente, conſtat ea, quæ telluri inſi ſtunt, inclinari, mox re-
ſtitui reſidente ſpiritûs tumore, atque reciprocato motu, non
citrà ruinæ periculum, ſi ex halatio maximè turgida ſubitò com-
preſſa valdè detumeſcat, & excelſæ fuerint turres, aut alta pa-
latia: dum enim nutant, & ſuprema pars ultrà perpendiculum
in fundamenta cadens inclinata, cum redit, concepto impetu
celeriter movetur, faciliùs diſſolvitur ſaxorum compages, quo
periculo vacant humiliores ædiculæ, quarum faſtigium exiguo
ſuo motu parùm ſuperat motum inferiorum partium. Unum
eſt, quod fortaſſe dubitationem aliquam inijciat, videlicet cum
Tremore circumjacentium partium conjungi ſemper Pulſum
loci, ubi eſt terræmotûs origo, cum tamen hunc rarò contin-
gere affirmet A riſtoteles lib. 2. Meteor. ſumm 3. cap. 2. ſub finem. Quando fuerit, inquit, multus ſpiritus, movet terram, ut Tremor,
ad latus quidem; fit autem rarò, ſecundùm aliqua loca, velut Pulſus
ſurſum deſubter; quapropter & rariùs quaſſat boc modo; non enim
facile ſic multum convenire principium; ad longit udinem enim multipli-
catior, quàmea, quæ à profundo ſecretior. Video quidem te ſcru-
pulum hunc pręvertiſſe, ſtatuendo exhalationem non valentem
erumpere, cum Ariſtoteles addat, Ubicunque autem factus fuerit
talis terræmotus, egreditur multitudo lapidum: boc enim modo facto
terræmotu, quæ circà Sipylon, everſa ſunt, & campus vocatus Pble-
græus, & quæ circa Liguſticam regionem. Attamen Pulſui propior,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer