Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Montibus Flammiferis. Sic ad hydraulica artificia, hypogea & concamerationes inſti-
tuimus, ita ut aquæ influenti locum concedens aër exire non
valeat per tubum niſi reſerato epiſtomio, adeóque ab aqua ur-
gente conſtipetur, & demum recluſo tubo tantâ vi exeat, ut
marmoreus Satyriſcus cornu validè inflet. Eſſe autem tellurem
pluribus ſpecubus interruptam, ejúſq; viſcera non ſolùm aquis
affatim imbuta, ſed & alicubi profundos lacus complexa, com-
munis fert opinio: immò ſi quando terrę deſederunt, nec ex con-
cuſſione facta èſt labes, tribuendum eſt humori, quo ſenſim
putreſcens argilla ſoluta eſt, nec potuit demum ferre impoſitum
onus.

Grad. Hoc, quod de aqua aërem in ſpecu præter modum con-
ftipante, ac propterea cum exploſione erumpentem, innuiſti,
plus habet probabilitatis, quàm eorum ſententia, qui putant à
vento extrinſecùs irruente aërem in cavernas contrudi, atque
ibi graſſantem ſpiritum terras pulſare. His enim minimè ac-
quieſco, tum quia terræmotus ut plurimum tranquillâ tempe-
ſtate accidunt; tum quia experimur à vento per patentem fene-
ſtram ingrediente nihil in conclavi turbari, ſi fores ſint clauſæ; ideó que niſi irruenti in cavernam vento exitus pateat, non pote-
rit concluſus aër admodum à venti impulſu conſtipari, ita ut
tumultum excitet, & cavernæ latera quatiat; tum quia caver-
nas tam longo tractu, quem terræmotus occupat, diffuſas æ-
gerrimè admitterem, pre ſertim in regione depreſſiore atque
humidâ, cujus extimos meatus humor obſti uens ventum re-
pellit. Fieriquidem poteſt, ut vapor, & aër cavernam implens,
quamvis accenſionis non ſit capax, tamen incaleſcat vehemen-
ter à ſubjecto igne, & ſubito impetu rareſcens diffringat carce-
rem, quo detinebatur: Sic vitrei globuli aëre pleni, ſic caſta-
neæ integro cortice, inter prunas diſrumpuntur. At ſi non fiat
ſimilis exploſio, ſed fiat ſimplex flatûs excurſio per cavernas,
hunc mihi ex animo ſcrupulum evellere nequeo, qui tot, & tam
longè porrectas cavernas diſſuadet; earúmque latera à molli
ſpiritu, qui facilè comprimi, collidíque poſſit, perinde atque
ab æneo ariete pulſari, ita ut circumpoſita regio contremiſcat,
non ſat is intelligo. Propterea mecum ipſe aliquando cogitabam,
quid accideret, ſi vaſa, ſive figuram, ſive altitudinem ſpectes,
multiformia impoſita eſſent menſæ, cujus altera extremitas in-
niteretur validiuſculo elateri? ſi quis enim extremitatem illam
tantiſper attollat, dum ſe elater allevatus penitùs explicet, tum
menſam dimittat, illa ſuo pondere deſcendet, atque elaterem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer