Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. ex majoribus par cenſeri valeat; etiamſi illa fuiſſet, quam Ci-
cero lib. 1. de Divin. commemorat, labes agri Privernatis, cùm ad
infinit am altit udinem terra deſe diſſet. Igitur neque credibile fuerit
ex maris fundo à ſubterraneo ſpiritu extruſas fuiſſe hujuſmodi
Inſulas. Quis enim non intelligat, longè difficilius eſſe ingentem
terræ molem uno impetu avellere, ac ſurſum pellere, quàm il-
lam concutere?

Grad. Utique tremorem facilè concipiunt corpora ſolida; ſed
externo & adventitio pulſu non æquè ex ſuâ ſede & ſtatu dimo-
ventur. Siquando noſtra plebecula, poſtquam ludicrâ concerta-
tione pugnis decertaverit, in contentione palmam ſe tuliſſe ge-
ſtiens, per compita diſcurrat vel unum timpanum pulſando,
quot ædes ex aëris vibratione contremiſcere percipimus? At u-
nius vaporarijex tecto eminens faſtigium non deturbaretur (ut
mihi quidem perſuadeo) ſi omnia ſimul pulſarentur timpana,
quotquot in armamentario ſervantur. Verùm adeò ſum hebes
ad intelligendum, ut mihi proclivius ſit concipere labefactatam
vehementi impulſione telluris coag mentationem, atque ingen-
tium ſaxorum emiſſionem, quàm explicare ſimplices ejuſdem
concuſſiones. Sicut enim in militari cuniculo validis repagulis
concluſus nitratus pulvis ubi flammam conceperit, tanto ſe im-
petu explicat, ut impoſitum propugnaculum elevans illud diſ-
ijciat: ita ſulphuris ac nitri particulas plurimas in terræ viſceri-
bus permiſtas ſi animo fingam, continuò haud ægrè intelligo
accedente igneo calore ſulphur accendi, ac nitrum rareſcere tàm
ſubitâ expanſione, ut impoſitam molem excutiat, & amplas
urbes diruat, atq; ex illâ ſpiritus eruptione, multò magis quàm
in bellicorum tormentorum exploſione, finitimam regionem
treme factam quaſſari. Quòd ſi rareſcens ſpiritus rimam ad latus
vel inveniat, vel ſibi aperiat, per quam exitum in amplam ca-
vernam habeat, exploſionem bombardis ſimilem, ſimilémque
tremorem effici concedo: ſed neque ſemper, in terræ motibus,
hujuſmodi crepitus exauditur, neque facilè tanta cavernæ am-
plitudo admittetur, ut interni aëris vibratio poſſit amplam re-
gionem concutere.

Maur. Terræmotum non ad ingentia ſpatia diffuſum fortaſſe,
citrà nitroſas aſpirationes, aut ullam accenſionem, aër ipſe in
antro concluſus eſſicere poſſit: ſi videlicet aqua influens aërem,
cui exitus non pateat, ita conſtipet, ut facultate ſuâ elaſticâ
conatus ſe explicare rimam ſibi paret, ex quâ cum impetu erum-
pens tellurem concutiat, perinde ferè atque ſpiritus nitroſus.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer