Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Montibus Flammiferis. tes exurgat, & in planitiei ampliſſima ſpatia excurrat, niſi quis
me cogat etiam fabulis credere, fidem non adjungam.

Grad. Duram illam opinionem fortaſsè mollire tentabunt,
& extenuare, nos ad hiſtoriarum monumenta revocando, atq; inculcando tantos terræmotus, ut ſcripſit Cicero lib. 1. de Divin. in Liguribus, totaque Italia factos eſſe, ut multa oppida corruerint; item Apuliam maximis terræmotibus conquaſſ at am eſſe. Ex Seneca
nat. quæſt. lib. 6. cap. 1. Aſia duo de cim urbes ſimul per didit. Anno prio-
re Acbaiam & Macedoniam, quæcumque eſt iſta vis mali, quæ incur-
rit, nunc Campaniam læſit. Ex Plinio lib. 2. cap. 83. 1. Martio & Sex. Julio Coſs. in agro Mutinenſi montes duo inter ſe concurre-
runt crepitu maximo aſſultantes, recedentésq; , inter eos flam-
mâ fumóque exeunte interdiu, ſpectante è viâ Æ miliâ magnâ
Equitum Romanorum, familiarúmque, & viatorum multi-
tudine. Eo concurſu villæ omnes eliſæ, animalia permulta, quæ
intrà fuerant, exanimata ſunt, anno ante ſociale bellum. Quin
imò & recentem memoriam refricando, cùm nos in hoc æſtua-
rio poſitos perterrefecit tremor, quo ſub Æ quinoctium vernum
Æmilia fuit validiùs concuſſa. Ex quo intelligi volent poſſe tel-
luris partem ingentibus Inſulis æqualem ab incluſo ſpiritu com-
moveri.

Maur. Amplas regiones à terræmotibus aliquando vexatas
ultrò Hiſtoricis concedo; quamquam in certum videri poſſit, an
regionis ejuſdem loca omnia fuerint ſimul uno impetu concuſſa,
an verò, per intervalla, modò hæc, modò illa oppida malum
occupaverit. Sed ingentem Inſulam particulatim eructare ſpi-
ritus non poſſet, quin erumpens cum ejectâ terrâ hiatum relin-
queret, & illicò primam illam voraginem aquæ implerent: prior autem enatæ Inſulæ pars in crementum non acciperet, niſi
ſpiritus reſiduus ſecundo impetu multò majorem terræ vim eij-
ceret, quæ ſcilicet & aquam ex relictâ primâ illâ voragine ex-
truderet, & prætereà ſuperaggeſta ex maris ſuperficie emerge-
ret. Ex quo illud conſequens eſt, quod poſterior hic hiatus eſſet
priore multò major: atque ita deinceps majores voragines im-
pleri non poſſent, niſi majore ſaxorum & terræ copiâ: id quod
utique contingere nequiret, niſi validioribus viribus ſe reliquus
ſpiritus explicaret: probabile autem non eſt, ſpiritum prioribus
eruptionibus im minutum valid orem eſſe. Quare ſi ex terræ mo-
tu emerſiſſet ex Oceano Inſula, oportuiſſet illam unico impetu
ejectam fuiſſe. Atqui nullo terræmotu, quantumvis horrifico,
legimus tantam labem in terrâ factam fuiſſe, quæ Inſulæ alicui

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer