Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. ſpiritui, ac ſubito impetu erumpenti, facilè concedo vim non
ſolùm ſcindendi rupem, ſed etiam ejaculandi prægrandes lapi-
des, cùm ſatis vulgato ex perimento compertum ſit, quid in mi-
litaribus cuniculis præſtet pyrius pulvis accenſus: in ſubterra-
neis autem ſpecubus ſi fuerit aliquid argenti vivi, multò vehe-
mentiùs diſſilient ſaxa. Quapropter enatos aliquando hoc pacto
in medio mari ſcopulos affirmantibus, litem non intendo; par-
vam aliquam in ſulam potuiſſe ex inopinato emergere, ultrò ad-
mitto. Sed inſulas omnes generatim, atque universè, etiam in-
gentes, aut in quibus altiſſimi montes aſſurgunt, ex diſrupto
ab ſpiritu maris fundo efformatas, mihi perſuaderi non patior,
quippe quas Divinâ Providentiâ conſtitutas ad plurimas huma-
næ ſocietatis utilitates agnoſco. Legimus autem in Divinis Lite-
ris ex Japhet filio Noë ortum eſſe Javan, & de quatuor hujus
filijs ſcribitur Gen. 10. 5. Ab bis diviſæ ſunt Inſulæ Gentium in regio-
nibus ſuis, unuſquiſque ſecundùm linguam ſuam, & familias ſuas in
nationibus ſuis. Hinc non detortâ conſecutione conficitur, Inſu-
las jam tum fuiſſe habitabiles, atque humano victui accommo-
datas, adeóque jam pridem arboribus conveſtitas etiam antè di-
luvium, non verò recentia maris ejectamenta: id quod ſi fuiſ-
ſet, vix accidiſſet, quin majoribus inſulis adhuc adhærerent
voragines & abyſſi aquarum: unde enim advecta fuiſſet mate-
ria, quæ hiatum obſtruxiſſet? Video ex ſacro Codice non con-
fici filios ipſos Javan migrâſſe in Inſulas, ſed ſatis fuiſſe Moy ſi
ſcribenti id factum fuiſſe ſaltem à ſeris eorum nepotibus, ut in-
telligerent Hebræi, ex quo ſtipite prodijſſent In ſularum incolæ. Cæterùm valdè mirandum eſſet Sacri Hiſtorici ſilentium, ſi In-
ſularum origo fuiſſet diluvio poſterior; cum maximè ubique
apud Prophetas Inſularum mentio nobis ingerat cognitionem
rei non fortuitæ, ſed partium Orbis habitabilis conſpicua-
rum.

Maur. Mihi faciliùs perſuaderi poterit ingentem Inſulam ab
igne intus ſæviente in plures minores diſcerpi ac diſtrahi, ita ut
illam quærentibus nova facies illudat, quàm ut credam Inſulam
multis milliaribus circum ſcriptam unico impetu repentè ena-
tam: ſi enim per Inſulæ viſcera excurrens ſpiritus, pro caver-
narum ratione, quibus continetur, facilem eruptionem pluri-
bus in locis inveniat, continuò intelligimus Inſulam pluribus
hiatibus, in quos ſe pelagus inſinuet, interciſam. At verò ex
æquoris fundo ejectam tantam ſaxorum & terræ vim, quanta
non ſolùm profundum mare adæquet, ſed & in altiſſimos mon-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer