Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Montibus Flammiferis. ſublatum in aëra ſeipſum multâ vi explicando diſſipaſſe flagran-
tem materiam, & pluribus Oppidis perniciem intuliſſe. Ali-
quando tamen accidere poteſt, ut non adeò vehemens ſit ignis
atque ſpiritûs, nec tota ſimul, ſed per partes, eruptio: cùm
enim in maris fundo non inveniat reſiſtentem ſaxeam duritiem,
verùm raritatem quandam ac mollitudinem, intumeſcet qui-
dem, & incumbentes aquas elevabit; ſed fundum turbabit, eíq; permiſcebit bitumen, atque diſperſus halitus igneus tetro odore
aquam inficiet; ſubſidente autem procellâ, enatabit bitumen; quod, ſi adhuc igniculos tumultuantes foveat, etiam ardebit,
ubi in apertum aërem venerit. Non alio pacto conarer explicare
ea, quæ Poſidonius à me circa hujus Diſſertationis initium alla-
tus narrat, quando inter Hieram, & Evonymam pelagus ali-
quo temporis ſpatio aſſiduis erectum flatibus permanſit: addit
enim quoſdam adnavigâſſe illuc auſos, exanimatos vidiſſe piſ-
ces, quos fluctus ageret; quoſdam verò vapore & odore malo
percuſſos fugam captâſſe; unámque è naviculis propiùs admo-
tam, nonnullis amiſſis, reliquos Liparam vix incolumes repor-
tâſſe; qui nunc quidem inſtar eorum, qui comitiali morbo ca-
piuntur, deſiperent, nunc ad proprios ſenſus reſipiſcerent. Plu-
ribus poſt diebus viſum eſſe cœnum mari ſupernè germinans, & multis etiam locis flammas, & fumum, & caliginem erum-
pentes; poſtremò congelatum, & molaribus lapidibus ſimilem
glaciem extitiſſe. Hæc Strabo ex Poſidonio. Aliquando ſolus
flatus erumpit, & aquam ac navim exagitat quaſi ſubverten-
dam perinde ac ſi in ſyrtes impingeretur. Sic in Diario Guilielmi
Schouten poſt deprehenſum Fretum, cui factum eſt nomen le
Maire, nocte intercedente inter diem 28. , & 29. Julij anni 1616. legimus, terruit nos terræmotus, it a ut ſocij omnes è lectulis exilirent
acti tremore; videbatur navis vado illidi; bolis ſæpè eijcitur, fundum
non deprebenditur.

Dand. Submarinis hiſce ignibus atque flatibus tribuendam
aliqui volunt Inſularum in medio pelago extantium originem. Nam quemadmodum Inſulas Promontorijs obverſas exiſtimant
terras eſſe terræ motuum impetu à continenti avulſas, ſive quia
exiliens ſpiritus diſrupti montis partem reclinaverit in mare,
ſive potiùs quia terram intercidi contigerit apertâ voragine, in
quam mare influeret, & terras freto disjungeret: ita Inſulis à
continenti remotis ortum tribuunt ex terrâ & ſaxis, quæ ex
maris fundo egeſſerit, atque aggeraverit ſpiritus ſubterraneum
carcerem indignatus, & repagula diffringens. Equidem incluſo

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer