Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. tenebris, atque de caligine Soli offusâ, intelligo non univerſim,
ſed pro regione, quæ Campaniam & proxima loca complecti-
tur. Quod ſpectat ad minutum cinerem in remotas uſque plagas
disjectum, hoc non ſolùm halitui ſe explicanti, ſed etiam aëri
tribuendum exiſtimo, qui ab exiliente unà cum cineribus ſpiri-
tu validè propulſus, atque momento compreſſus, dum ſe reſti-
tuit, univerſum circumquaque aërem impellit, à quo defertur
immiſſus cinis: minutiores autem pulviſculi diutiùs ab aëre re-
tinentur, ac longiùs devehuntur. Demum pulvereos amnes,
ferventésque arenas fluminis in morem decurrentes potuit flatus
ipſe devolvere ex directione acceptâ in ipsâ eruptione per viſcera
hiantis montis.

Dand. *Ænæ favilla*, ait Plinius lib. 3. cap. 8. , *Taurominium & *
*Catanam uſque pervenit fervens: * tamen aliquando etiam longiùs
provehitur; nam lib. 2. cap. 103. in tantum flagrare Ætnam aſ-
ſerit, ut *quinquagena, & centena millia paſſuum arenas flammarum*
*globus eructet. * Cęterum ut ſcribit Strabo lib. 6. pag. 537. *proni Ca-*
*tanenſium colles alto exundant cinere, qui aliquando magno illos affi-*
*ciens mœrore, poſterioribus annis magnum terris attulit beneficium; *
*quippe tam læta reddidit illis vineta, & ſingulari bonit ate fructuoſa,*
*ut reliqua nulla vini nobilit ate eis compar abilia exiſtant: * & pergit di-
cere de paſcuorum pinguedine; quibus confirmari poſſunt ea,
quæ olim de cineribus ad agrorum fœcunditatem, diſſoluto à
pluvijs ſale, diximus.

Maur. Non cineres ſolùm terrorem incutiunt, ſed & timen-
dum, ne flatu interiori ſurſum propellente ultra crateris labrum
in aëre diſpergatur accenſa materia bituminea, quæ pluviæ in
morem decidens abſumat, quæcunque tetigerit. Hujuſmodi
fortaſsè fuerit ingens illa flam̃a, quæ, non multo ante noſtram
ætatem, in Inſulâ D. Georgij (una eſt ex ijs, quas Tertias di-
cunt) erupit, ita ut & ipſa ſaxa comminueret, hominésque & jumenta in cineres momento redigeret. Imò Joannes Vaſeus in
Hiſpaniæ Chronico anno Chriſtianæ Æræ 939. ait. *F. Alpbonſus*
*Venerus memoriæ prodidit boc anno ignem è mari ortum in diverſas Hi-*
*ſpaniæ partes Zamoram uſque diffuſum, multa Hiſpaniæ oppida incen-*
*dio conſumpſiſſe. * Nam & infra mare cavernas reperiri, in quibus
ignes accendantur, non magis mirandum eſt, quàm perpetuis
nivibus candidoseſſe vertices trium in Islandiâ montium, quo-
rum radices perenni æſtuant incendio. Probabile itaque eſt ac-
cenſum halitum diffracto maris fundo erupiſſe cum ardente ma-
teriâ eodem temporis momento per diductas aquas, altiúsque

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer