Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia. aquam & ignem continet, aqua non redditur grauior admiſtione
aquæ, ſed ignis, adeoque videtur ignis maiore grauitate prædi-
tus quàm aqua. Verùm hoc ignis pondus diligentiùs, quàm præ-
ſens tempus ferat, erit examinandum: illud vnum hìc obſeruandum
occurrit, quod ignis in corporibus miſtis, quæ flammam non con-
cipiunt, vt in ſalibus, ineſt vt fixus, in ijs verò, quæ in flammam
abeunt, & exardeſcunt, ineſt vt volatilis, quemadmodum in
ſulphure. Ex quo patet non vnicum eſſe Ignis genus; nam & Sales
alij Fixi, Volatiles alij deprehenduntur: ſiuè demum hęc agili-
tas ipſis Salibus per ſe conueniat, ſiuè ex Spirituum admi-
ſtione.

13. *DISSERTATIO TERTIA.*
*De Ignis Loco.*

MAuroc. Compoſitorum corporum, quæ Naturæ efficientiâ
ſubſiſtunt, non autem fortuito errantium particularum
concurſu coaleſcunt, initia ea ſunt, quæ, vt è Græco vertimus, Ele-
menta communiter dicuntur: inter hęc Ignem numerandum eſſe
vtique non diffitemur, quicunque aliquid ſaltem caloris illis ineſſe
concedimns; concedere autem cogimur, vbi frigus maximum non
deprehenditur. Huius igitur, quatenus permiſtè cum reliquis ele-
mentis implicati, non alius profecto eſt locus, quàm qui compo-
ſitæ moli congruit. Verùm, ſi quemadmodum ſenſibus ſubiectam
habemus tellurem, maria, & aërem, ita congeſtam in vnum locum
non modicam ignium vim animo concipiamus, quem illi locum
tribuendum eſſe cenſetis? Non hìc ignem ſyncerum, & prorſus
impermiſtum, requiro; ſed ſatis mihi fuerit, ſi ille communi
cœterorum huiuſce vniuerſitatis elementorum conditione vtatur; nam & terra aquæ particulas, atque aëris, intra poros admittit; & aquam terrenis puluiſculis inſici ſubſidentes demum fęces do-
cent; & admiſtos aëri attenuatos aquarum halitus indicant ne-
bulæ, ros, nubes, imò & vagantia per aërem terrena corpuſcula ad-
miſſus per foramen in obſcurum conclaue ſolaris radius prodit. Non alium modum Igni ſtatuo. Quiſquis igitur ille fuerit, ſi-
uè purus omnino, ſiuè permiſtus, quiſnam eſt debitus igni
locus?

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer