Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Montibus Flammiferis. munimento circumquaque obvallatus impoſitum ſolum elevat,
adeò ut flumina in contrarias partes fluant, aliquando autem & labes fiat, & terræ deſcendant, & ſubterraneæ aquæ in lacum
confluant, aut ignis ex aperto hiatu erumpat: Ita contingere
poteſt, ut tantâ copiâ, támque celeri accenſione intumeſcat
ſpiritus, ut uno impetu non valens evadere prę meatuum angu-
ſtiâ, quibus in patentem craterem deducitur, montem ipſum,
finitimámque regionem reciprocato motu concutiat, auditis
inſolitis fragoribus, horrendísque mugitibus, & quaſi bombar-
darum exploſionibus, cùm per intervalla ſpiritus ex ſaxorum
rimis erumpit.

Grad. Vix iſta fiunt, quin cineris, quo caminus ille abundat,
eructatio conſequatur: flatus videlicet ex nitro & naphthę ha-
litibus potiſſimùm ab accenſo ſulphure excitatus, & in crate-
rem maximâ violentiâ delatus cinerem ſurſum propellit, qui
non ſolùm proximis agris ſuo fervore vaſtitatem infert, ſed & remotis plagis terrorem inijcit. In Inſulâ Hierâ, ut ſcribit Ari-
ſtoteles lib. 2. Meteor. ſumma 3. cap. 2. *intumuit aliquid terræ, & *
*aſcendit velut collis moles cum ſono; tandem autem rupta exivit ſpiri-*
*tus multus, & favillam & cinerem elevavit, & Lyparæornm civit a-*
*tem, exiſtentem non longè, omnem incineravit, & adquaſdam in Ita-*
*lia civit atum venit: & nunc adbuc, ubi exſufflavit, manifeſtum eſt. *
Paulus Diac. lib. 6. cap. 4. De geſtis Longob. ait. *Anno Conſtantini*
*decimo ſexto, Menſe Martio, Veſuvius exarſit, & ignes per aliquot*
*dies, & cinerem evomuit, adeò ut omnia virentia circumquaque per-*
*deret. * In Quito (regione finitimâ regno Peruano) legi locum
eſſe, quem Vulcanum vulgus appellat: hic flammam eructat,
& cineres octoginta, & eo amplius milliaria procul jactat. Ve-
ſuvius mons in Campaniâ anno 472. Sigonio teſte lib. 14. Imper. Occid. *viſcera exuſta evomuit, nocturnisque in die tenebris incumben-*
*tibus omnem Europam minuto cinere cooperuit. * Eâ re Lèo Imp. ex-
territus urbe exceſſit, atque ad S. Mamantem conſedit: An-
nuámque ejus portenti memoriam Conſtantinopolitani inſti-
tuerunt VIII. Idus Novembris. Idem Veſuvius circa annum
512. eodem Sigonio teſte lib. 16. *biatum ingentem edidit; indè ſpiri-*
*tus quidam ater adeò ac denſus erupit, ut lucem Solis caligine tenebrisq; *
*involveret, ſtrepitu it a borrendo, ut vicina loca concuteret: Cinis indè*
*tantus effundebatur, ut Provincias quoque Tranſmarinas obrueret. *
*In Campania verò quidam quaſi pulverei amnes fluebant, & arenæ im-*
*petu fervente, more fiuminis decurrebant. * Vadem me vobis non
dabo pro Hiſtorico; penes illum ſit fides. Quæ de nocturnis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer