Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Montibus Flammiferis. lux ipſa clara ſit, nec ſubobſcura, qualem in puteis Sinenſibus
reperiri aſſerunt, qui de regione illa ſcripſerunt. Atlas Sinicus
pag. 37. in II. Provinciâ Xanſi ait. Res in hac Provinciâ dictu
mira eſt. Ignei ibi putei ſunt, non ſecus atque aquei apud nos: paſſim illi hìc viſuntur, magnóque compendio, & ſumptuum
parſimoniâ, ad cibos coquendos adhibentur. Putei os ita clau-
ditur, ut foramina aliqua ad cacabum, quæ eum capere poſſint,
relinquantur, atque ita nullo penè labore cibos ibi coquere con-
ſueverunt incolæ. Audivi quandoque hunc ignem craſſum eſſe,
nec admodum lucentem, aut diaphanum; calidus quidem eſt,
ſed ligna injecta minimè comburit. Quin & in cannarum majo-
rum tubis collectus facilè circumfertur, ut, cum lubet, ad co-
quendum eo uti quis poſſit aperto in cannâ foramine, quo erum-
pens ignis res leviores facilè elixat, donec expiraverit; miro na-
turæ arcano, ſi res ita ſe habet; neque enim ipſe id coram vidi,
adeóque fides ſit penes hoſce Sinicos Auctores, quos in ijs, quæ
comperi, rarò inveni fallaces. Et pag. 41. addit. Hiaoy mons eſt
Coatang, in quo thermæ, ac calidi fontes plurimi, & ignis il-
lius, de quo ſupra egi, putei crebri viſuntur. Hæc Atlas Sini-
cus, quia ſpectator non fuit, quaſi fubdubitanter affert: ſed
antè illum etiam Alvarus Semedus part. 3. Relat. Cinenſis cap. 3. de hiſce ijſdem puteis mentionem fecit: quapropter fidem huic
narrationi non auſim abrogare; hinc potiùs aliqua obſervatione
elicio, quæ à re præſenti aliena non fuerint. Et primò quidem
ignis ille non eſt gleba ardens, ſicut carbo foſſilis, ſed materia
liquida, & ſine flammâ, quæ etiam arundineis tubis infundi
queat, & transferri; ſi autem flammam haberet, hæc procul
dubio extingueretur in arundine incluſa. Deinde plurimum ha-
bet caloris, quem expiret, ad coquendos cibos ſufficientis, nec
tamen immiſſum lignum, aut arundinem comburat, etiamſi
illam impleat: ſic enim fervens oleum calidiſſimum eſt, & cum
ne leviter quidem citrà acerbiſſimum dolorem tangi queat, præ
ſuâ pinguedine non ita ingredi poteſt immiſſi ligni meatus, ut
illud valeat incendere: incluſam verò in arundinis tubo igneam
illam materiam, viatoris commodo, calorem ſervare nemo mi-
retur, qui novit ferventem aquam æreis, aut ſtanneis, aut ar-
genteis vaſis, cochleâ optimè occluſis infuſam ad plures horas
adversùs vim frigoris in cymbâ, aut etiam in lecto, ſuccurrere: porrò ad elixandum aliquod coctu facile edulium ſatis eſſe ignis
illius translati calorem ex apertæ arundinis foramine erumpen-
tem, haud ægrè admittent, qui audierint, aut ipſi viderint, Diſſertatio Prima. intrà vas æreum ſtanno intus obductum ſubjectâ lucernâ coqui
carnes, ex earum autem vapore aſcendente, & in aliud vas lo-
co operculi impoſitum incurrente, excoqui pulmentum. Po-
ſtremò ignis ille craſſus, nec admodum lucens, quamvis cali-
dus, indicat igniculos ex materiâ illâ erumpentes eſſe quidem
maximè mobiles, prout caloris ratio exigit, ſed, quandiu in
craſsâ illâ materiâ complicati manent, non habere niſi langui-
dum motum exporrectionis & contractionis, qui luci congruit.

Grad. Sitanta ibi eſt puteorum hujuſmodi frequentia, & qui-
dem igneorum, regio illa non erit terræmotibus valdè obno-
xia; quandoquidem per illa ſpiramenta facilem exitum inve-
niunt ſpiritus, qui concluſi terram concutiunt. Sic in Regni
Chilenſis relatione lib. 1. cap. 6. pag. 16. Ovalle ex his quæ ſcripſit
Didacus Ordoñes Savallos lib. 3. cap. 18. narrat diſrupto monte
propè Ariquipam, quæ & perijt quaſſata, cineribúsque conſe-
pulta, desijſſe terræmotus, qui prius ibi vehementiſſimi erant; ideóque mitiùs Regnum Chilenſe quàm Peruanum concuti exi-
ſtimat, quia illud in montibus plures habet (quatuordecim
enumerat) hiatus, per quos ignes erumpunt. Strabo pariter
lib. 7. pag. 515. de Inſulis circa fretum Mamertinum poſitis, quas
putat perinde atque Siciliam terræmotibus à continenti avulſas,
apertóſque in ijs crateres, notat *nunc biſce reſer atis oribus, per quæ*
*ignis reſpirat, & ignitilapides, & aquæ effluunt, rarò vicinam freto*
*tellurem motibus quaſſari. Eo autem tempore, cùm omnes ad ſuperfi-*
*ciem meatus occluderentur, in ſubterraneis concavit atibus ardentes*
*ignes, & ſpiritus vebementes, terræmotus efficiebant. * Hinc frequen-
tem terrorem Neapolitanis incutiunt terræ concuſſiones, ſi-
quando Veſuvius diffractis crateris ſaxis, atq; delapſis, obſtruat
os camini, ex quo intimus ignis exiliebat; quibus demum in ci-
nerem ſolutis, quietis ſpes redit, ubi flamma ſe liberè attollit.

Dand. Probabilis ſanè ratio ſuadet, ſubterraneos ignes, ſi
paratum atque expeditum exitum inveniant, aut nullatenus,
aut ſaltem mitiori concuſſione terram vexare: nam & oppugna-
torum cuniculis ad mœnium ruinam pyrio pulvere gravidatis
abortionem afferunt ductæ propugnatorum induſtriâ foſſæ, aut
excavati opportuno loco putei. Non tamen omni prorſus terræ-
motus periculo vacare cenſenda eſt regio, quæ ab hujuſmodi
caminis non procul abeſt. Sicut enim concluſus intrà telluris
viſcera ſpiritus valido calore ſubitam raritatem aſſumens, & ad
ampliora ſpatia ſe explicans, aut in latera diſcurrens atque re-
currens vehementi impulſu regionem tremefacit, aut firmiſſimo

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer