Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Montibus Flammiferis. flamma enim eſt fumus ardens: atque, ut arbitror, ſi, quacun-
que tandem ex cauſa, tenebræ diem occuparent, tunc etiam
ante noctem flamma appareret. Quis neſcit diurnâ luce obtundi
flammarum fulgorem, maximè ſi procul aſpiciantur? In mari-
timis ſpeculis, ut adventantium Pyratarum ſignum accolæ mo-
mento temporis accipiant, parata ſtipula accenditur, aut ſar-
menta, aut virgulta, tam noctu, quàm interdiu, ſed in luce
fumum procul vident, in tenebris fulgorem: Speculator ipſe,
qui materiam accendit, quia propè eſt, interdiu aliquid quidem
fulgentis flammæ intuetur, ſed quaſi languentis, noctu autem
clariſſimam flam̃am. Quapropter Ætnææ flammæ fumus tan-
tùm dignoſcitur, quando dies eſt, licèt cum fumo aſcendant
etiam particulæ lucidæ, quæ in tenebris ſuum exerunt lumen. Quod ſi qui crateres ignei narrantur tam interdiu, quàm noctu
lucerc, quemadmodum Plinius lib. 2. cap 106. loquitur, *flagrat*
*mons Chimœra immortali diebus ac noctibus flamma; * & de Hekla
monte in Islandia, flammarum globos eructare nunquam ceſ-
ſante, fama eſt; illius ignis lux vehementior eſt, quàm ut om-
ninò opprimatur à majore Solis luce, quamvis hebes fiat; & ſpectatores habuit non valdè remotos: ſic nos quoque in agro ar-
dentes ſtipulæ acervos propè ſpectantes, flammeum colorem,
ſed diminutum, obſervamus.

Grad. Parum abfuit, quin interrogarem de hac, in aſcenden-
te flamma, diurna lucis compreſſione, aut extenuatione, utrùm
re ipsâ fulgor ipſe igniculorum impediatur, quia concitatior So-
lis exporrectio atque contractio, in qua lumen conſiſtere olim
diximus, tam validè æthereas particulas uſquequaque impellat,
ut tenues igniculi prohibeantur, ne ſe valeant explicare, prout
fert lucis ratio; an verò igniculi quidem ſuum motum luci con-
ſentaneum pro ſua virtute perficiant, ſed ætherei globuli alior-
ſum majore impulſu directi non valeant intuentium oculos per-
cellere. Verùm mihi ipſe tacitus illicò reſpondi, utrumlibet
ſatis eſſe ad id, de quo ſermo eſt, aut fortaſſe etiam utrumque
ex parte concurrere: modum autem huic diſſertationi, reciſis
quęſtiunculis eſſe ponendum. Subdubito potiùs, an tanta ſit
flamma ex cratere erumpens, quanta procul aſpicientibus ap-
paret: ſi enim minor fuerit, jam faciliùs explicabitur materiam
ſufficere diuturnæ conflagrationi. Ad dubitandum anſam præ-
bet, quod & lucernæ flammula noctu procul viſa, major con-
ſpicitur, quàm pro ratione tantulæ molis, ex tanto intervallo: nec deſunt qui affirment ſibi ampliorem videri remotam, quàm

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer