Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Montibus Flammiferis. ſcere cogebat, ſpiritus exitum quęrens viam ſibiaperuit per ri-
mas, quæ in craterem deducebant, atque per has dilatatas in-
fluxit multo impetu pariter cum humore plurimum bitumen
accenſum: ex quo factum eſt, ut intumeſcente aqua ſuperna-
tans bitumen ita fuerit elevatum, ut ſupra crateris labrum ex-
undaverit; quia tunc non adeò profundè excavata fuerat vora-
go. Sed poſtremis hiſce temporibus, non ex ſummo crateris
labro, ſed aperto montis latere defluxit torrens flammeus: quemadmodum & in lib. de Mundo, qui Ariſtoteli tribuitur,
cap 7. *Crateres Ætnæ abrupta terra patefacti conflagr ationem emi-*
*ſerunt inſtar torrentis, per terram, graſſabundam. Quo tempore qui*
*è mort alium genere pietate erant imbuti, ij à Numine Divino eximio*
*bonore, ingentique affecti ſunt. Siquidem juvenes & robore valentes*
*cùm parentes ſuos ætate jam confectos bumeris ſuſtuliſſent igneo flumine*
*jam opprimendi, in eo erant ipſi, ut interirent: Cùm ecce flumen ipſum*
*ita ſe ſcidit, ut bùc & illùc diverſi fluctus digrederentur, juveneſque*
*int actos cum ſenibus tranſmitterent. * Hanc narrationem innuit de
Catana loquens Strabo lib. 6. pag. 536. dicens, *Quæ de filiorum in*
*parentes pietate fama diſſeminat, Ampbinomi, & Anapiæ bìc geſta*
*ſunt. Hi, cùm clades ipſa portaretur, parentes bumeris bajulantes in-*
*columes, & ſalvos eduxerunt. Et poſt pauca addit, Fluxus autem*
*ille ad ſolidit atem permut ans terræ ſuperficiem, ad magnam profundi-*
*tatem ſaxificat, adeò ut priſtinam volentibus detegere ſuperficiem, la-*
*pides excindere ſit neceſſe: liqueſcente enim in ipſis crateribus petra,*
*deinde ſparſa, bumor ſuper verticem diffuſus nigreſcit in limum è*
*monte defluens, deinde duritiem aſſumens, lapis molaris efficitur. *
Nihil hìc moror Strabonem philoſophantem: quæ hiſtoricus
affert, conveniunt cum ijs, quę in nuperrima Ætnę eruptione
contigere; facta eſt enim ſaxea ſuperficies, obdureſcente bitu-
mine, cui fortaſſe permixta etiam fuit materia aliqua metalli-
ca: quamquam bitumen per ſe ipſum durum non ſit, ſed len-
tum, ac tenax; ideò pręcepit Deus Noë arcam bitumine liniri
intrinſecùs, & extrinſecùs; atque in turris Babylonicæ ſtructu-
ra Gen. 11. 3. *babuerunt lateres pro ſaxis, & bitumen pro cemento. *
Sic memini me legiſſe apud Ælianum in var. hiſt. lib. 13. cap. 16. circa Apolloniatarum urbem (hodie Vallonam vocant) Epi-
dauro finitimam, & in ſinu Jonico ſitam, bituminis fodinam
eſſe, quę, veluti alię fontium ſcatebrę aquas fundunt, bitu-
men emittit. Id quod fortaſſe idem eſt cum eo, quod ſcripſit
Strabo lib. 7. pag. 631. In ipſis Apolloniatarum finibus celeber
locus extat, quem Nimphęum vocitant; ibi verò & petra eſt Diſſertatio Prima. ignem vomens, cui fontes ſubſunt, qui aquas tepidas, bituménq; ſcatent, dum ipſa bituminis petra uritur. Propè verò in tumulo
ejus metalli effoſſilis locus eſt, quod exciſum temporis ſpatio de-
nuò repletur, cùmque tellus intrà foſſas aggeſta ſit, in bitumen
transformatur, Poſſidonio teſte. Hæc ille. Similiter apud Orte-
lium legimus montem inſtar Ætnæ ignivomum, fontémque
ignitæ aquæ in Groënlandia reperiri, ac tractu temporis aquam
in bitumen denſari, quo regionis incolæ imbuunt ſolidiſſima
opera adversùs omnem temporum injuriam. Eſt igitur bitumen
ejuſmodi naturæ, ut etiam per rimas ſaxorum inſinuare ſe va-
leat, ac proinde etiam ex longinquo ſenſim influere poteſt in
craterem, ignibúsque nutrimentum ſubminiſtrare. Novum
autem bitumen in ipſa vena gigni, non plus habet difficultatis,
quàm fontium perennitas. Sed & illud non videtur diſſimulan-
dum, quod vi caloris ſaxa excoquuntur in calcem, & cinis ipſe
decidens in ardentem illam pinguem materiam, ejus vehemen-
tiorem conflagrationem retardat. Quæ omnia ad incendij diu-
turnitatem ſpectant.

Dand. Nec deſunt, qui opinentur ad hujuſmodi diuturnita-
tem aliquid etiam facere inflammationis viciſſitudinem; ſi enim
ad unum aliquod efficiendum plures cauſę conveniant, & coëant,
licèt ſingulæ tenues, non tamen leve eſt, quod efficitur. Opi-
nentur, inquam, non contemnendam illam viciſſitudinem no-
cturnæ flammæ & diurnæ caliginis; dicitur ſiquidem Ætna à
Plinio lib. 3. cap. 8. *Nocturnis mirus incendijs*, & ut ait ſæpè lauda-
tus Strabo, *per noctem quidem lucet, & ſplendens apparet; interdiu*
*autem fumo, & caligine obſidetur. * Sicut igitur craſſiores ſtipites
flammam per intervalla emittentes (aqueo humore priùs ſolu-
to in fumum, quàm flamma erumpat) diutiùs ignem in dome-
ſtico camino fovent, quàm ſi perpetuâ flammâ arderent; idem
pariter autumant contingere glebæ tùm humore aqueo, tùm
bitumine, & ſulphure refertæ quæ propterea non ita citò ab-
ſumatur. Verùm conſtans illa diurni fumi, & nocturni ſplen-
doris viciſſitudo, quaſi diem calor impendat in abſumendo hu-
more aqueo, noctem verò in depaſcendo ſulphure, ac bitumi-
ne, ſuſpectam mihi facit eorum ſententiam: dies enim atque
noctes non æqualem ſemper horarum numerum complectun-
tur; ſtatuere autem humoris menſuram diei longitudini ſemper
reſpondentem, atque bituminis, ac ſulphuris modum pro no-
ctis ſpatio, ita ſufficiente argumento caret, ut fabulam ſapiat. Ego ſanè viciſſitudinem illam fumi & flammæ non agnoſco;

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer