Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Montibus Flammiferis. fuit primos erumpentis ignis fulgores intueri; quippè qui ſatis
habuerunt procul rei novitatem admirari: idcircò nobis neceſſe
eſt conjecturas perſequi. Et primò quidem non ita peculiares ſunt
montibus ignes, aut ſolùm è crateribus exiliunt, quin etiam
aliquando in planitie incenſionis capaces materiæ conflagrarint. In Cilicia ardentes foſſas per camporum planitiem legimus; *Cam-*
*pus Babyloniæ flagrat, quadam veluti piſ cina jugeri magnit udine*, ait
Plinius lib. 2. cap. 106. Duos ignes commemorat Ariſtoteles libr. de admir. audit. num. 33. , alterum in Medijs, alterum in Pſitta-
cinæ gentis, ac Perſidis confinio, ille quidem minùs, hic verò
magis, & ſyncera flamma ardet, *uterque locis planis, nec inæqua-*
*libus ineſt. * Iter noctu agentibus Bononia Florentiolam conſpicuus
fit ignis, nec ullus ibi crater, aut vorago. Si igitur in planitie in-
veniri potuit materia, quæ incenderetur, nil prohibet, quin ſi-
milis materia in ſummo montis vertice reperiretur, quæ vel ca-
ſu, paſtoribus ad arcendum frigus ſtipulas incendentibus, ardo-
rem conciperet, vel delapſo è nubibus fulmine accenderetur,
vel ſponte ſua inardeſceret ſulphureo halitu ex inferioribus par-
tibus copioſiùs expirante, & ſulphureas glebæ particulas exti-
mulante. Certè Ætnæi incendij initia in ſummo montis vertice
fuiſſe exiſtimo, & quidem tam miti fervore, ut propiùs accede-
re liceret; ſcribit enim Lactantius Firm. lib. 1. Div. inſtit. cap. 21. *Quia facibus ex Ætnæ vertice accenſis Proſerpinam quæſiſſe in Sicilia*
*Ceres dicitur, idcircò ſacra ejus ardentium tædarum jactatione cele-*
*brantur. * Et Cicero 5. Verr. *Quam cum inveſtigare Ceres vellet, dici-*
*tur inflammaſſe tædas ijs ignibus, quiex Ætnæ vertice erumpunt. * Con-
ſequentibus ſanè ſæculis nemo facem admovere in illo vertice
potuit flam̃æ, ut eam accenderet: ſiquidem narrat Strabo lib. 6. pag. 547. *Duos*, qui Ætnæ ſummum in verticem aſcenderant,
*in campum progredi auſos, cum ferventiores, altioresque calcaſſent pe-*
*dibus arenas, retuliſſe gradum, cum nibil ampliùs explic andum babe-*
*rent, quàm quod longè intuentibus apparuiſſet. * Terram itaque bitu-
mine, ac ſulphure refertam, Belgico lithanthraci, qui non ſu-
bita flamma corripitur, ſicut ſtipulæ, & virgultorum faſciculi,
ſed lento igne abſumitur, aut nihil, aut parùm abſimilem con-
cipio in ſummo Ætnæ vertice (idem de pluribus alijs ignivomis
montibus fermè dicendum, niſi fortè ex diſrupta per terræmo-
tum rupe ignis ſubita flamma emicuerit) accenſam ſenſim pro-
pagaſſe ardorem in proxima ſimili materia, tum quæ ad latera,
tum quæ ſubtus jacebat; adeòque cum ignis ſerperet in inferio-
res partes, cavum efficiebat, ſimili ferè ratione ac majoris craſ- Diſſertatio Prima. ſioríſque cerei ellychnium excavatam ceram relinquit. Hinc
creſcente, atque dilatata conflagratione facta ſunt crateris ini-
tia, cujus amplitudo incrementum ſumpſit tùm abſumpta cir-
cumquaque materia bituminea, tùm etiam ſaxis ab aſcendente
igneo vapore eroſis. Ætnæ crater, Plinio teſte lib. 3. cap. 8. patet
ambitu ſfadia viginti, adeóque ejus ſumma diameter eſt ſtadio-
rum ſex cum triente; ex quo fit, aream ſupremi illius circuli,
(rem craſſiu ſculè citra Geometricam ſubtilitatem accipio) com-
plecti pluſquam triginta ſtadia quadrata; ducta videlicet peri-
pheria in diametrum, & accepto numeri ex multiplicatione
producti quadrante. Et, ut ex notiſſima menſura res clariùs in-
noteſcat, jam noſtis octo ſtadiorum longitudinem æquari paſſi-
bus mille, ſtadiíſque ſingulis tribuendos paſſus 125. hoc eſt pe-
des 625: Area igitur unius ſtadij quadrati complectitur pedes qua-
dratos (liceat mihi arrepto calamo hanc aream ad calculos re-
vocare) 390625; qui numerus trigeſima patentis crateris pars
dat totius circuli aream pedum quadratorum 11. 718750. Qua-
propter altitudine unici pedis aſſumpta, terræ bitumineæ pedes
cubicos habemus definitos undecim millionibus, ſeptingentis
octodecim millibus, ſeptingentis quinquaginta. Si nota eſſet
voraginis illius altitudo, atque figura ſivè cylindrum, ſivè co-
num æmulata, difficile non eſſet univerſæ materiæ hactenùs
igne abſumptæ rationem ſupputare: certum eſt non poſſe bre-
vibus numeris circumſcribi: ſed adhuc perſeverans ardor vetat
propiùs accedere.

Grad. Fortaſsè etiam materia ſub ſaxis latens, cùm ad eam
depaſcendam venit ignis, reliquit concamerationes, & furno-
rum in morem teſtudineata tecta: harum cavernarum amplitu-
dinem æſtimare nemo poteſt; quæ tamen addenda eſſet cylin-
dro, aut cono decurtato ipſius crateris. Neq; enim cenſendum
eſt crateris tantùm amplitudini reſpondere ignium materiam,
ſed illam etiam aliundè evocatam aliquando fuiſſe maximè con-
ſtare videtur, quando ex cratere factę ſunt igneę eruptiones; de quibus S. Auguſt. lib. 3. de Civ. Dei cap. 31. ait, *Legimus Æt-*
*næis ignibus ab ipſo montis vertice uſque ad litus proximum decurrenti-*
*bus it a ferviſſe mare, ut rupes exurerentur, & pices navium ſolveren-*
*tur. * & lib. 4. cap. 2. ex Apuleio narrat, *ex Ætnæ verticibus quon-*
*dam effuſis crateribus, per diluvia, incendio Divino, torrentis vice*
*flammarum flumina cucurriſſe. * Quia nimirum in alia montis parte
accenſum bitumen ſulphure miſtum dum proximum humo-
rem nitroſis, atque alumineis particulis fœtum ſuo calore rare-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer