Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. nonlucent; pluvia autem aqua imbutus mons ignem in ſinu fo-
vens, illam ſolvit in vaporem. Quapropter etiamſi aqua in Æt-
næam fornacem per intervalla decidens vim haberet excitandi
novas flammas, cùm ſoluta in vaporem aſcenderet immiſta ig-
neis expirationibus, non continuò aqua eſſet ignium nutrimen-
tum, ſed fumi. Hoctamen non nihil faceret ad incendij diutur-
nitatem longiorem; materiæ ſiquidem pars, quæ priùs ardebat,
compreſſis ab aqua incidente igniculis, interturbato tantiſper
fervore ardere deſinit, donec humorem excuſſerit: cúmque id
per vices contingat, diuturnior eſt conflagratio; ſicut diutiùs
peregrinatur viator, qui plures moras motui interſerat. Cæte-
rùm ad explicandam hujuſmodi incendiorum perennitatem fru-
ſtrà videntur evocari ex proximo mariaquæ quandoquidem & in locis ab æquore valde remotis ignes è tellure erumpunt. Præ-
terquam quod, ſi ex mari in fornacem ipſam influeret aqua, à
ſummo crateris labro ad materiam exardeſcentem tantum eſſet
intervallum, quantum ipſius altitudinem metitur perpendicu-
lum: id quod (ut in aliquibus fortaſſe verum ſit) non omnibus
contingere probabile eſt: nam in altiſſimis Americæ montibus,
Cordillera vocant, quatuordecim montes ignivomi enumeran-
turab Ovalle in Relatione Regni Chilenſis, nec niſi temerè ſin-
gulorum materiam ſuperficiei maris reſpondentem ſtatuere-
mus. Eſto Polybius apud Strabonem lib. 6. pag. 550. aſſerat in In-
ſula Hiera maximo crateri labrum ade ſſe rotundum ad ſtadia quinque,
in magnit udinemque paulatim conduci ad pedum quinquaginta diame-
trum. Cujus quidem profundit atem uſ que ad mare ſtadij ſpatio eſſe, ſi-
cutin ventorum languore licet intueri. Viſus eſt autem Strabo de his
ſubdubitare, addens, Quod ſihæc ipſa credibilia cenſueris, fortè fi-
dem non abrogaveris ijs, quæ de Empedocle vulgò fabulantur. Verùm
quò proclivius eſt aliena refellere, (apertè, atq; ingenuè loquor)
eò mihi operoſius eſt probabilia adſtruere, ut congruam alendis
in multa ſæcula ignibus materiam inveniſſe me profitear.

Maur. Nullus dubito, quin ſulphuream, atque bitumine re-
fertam materiam, qua abundare loca hujuſmodi conflagratio-
nibus obnoxia paulò antè dicebamus, exiſtimes idoneum eſſe
ignibus nutrimentum: ſed in eo verti difficultatis cardinem in-
telligis, quomodo tam diturnis ardoribus ſufficere potuerit. Ignis eſt natura curioſos temerè propiùs accedentes repellens; propterea in caminos illos introſpicere, & quid ibi contingat ve-
ſtigare non licet velijs, quos ardens ſciendi cupiditas ſtimulat; multò minùs ſperandum id fuit à rudibus accolis, quibus datum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer