Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis natura. ris vim exerentes abſque vllo ſplendore, ita ſpiritus aliquis exi-
ſtat luce pręditus, ſed mediocriter tantùm, aut ne mediocriter
quidem, calidus, & an ille in ignium cenſu ae numero reponen-
dus ſit, non eſt huius loci deſinire; ſed tunc demum conſtabit, cum
de ignis luce & calore erit nobis diſputatio, neque vacat hìc con-
trouerſiam inſtituere, quæ ſermonem immodicè protraheret, & ad alia auocaret. Illud ſatis fuerit innuere, quod Naturas illas
corporum Igneas vocamus, in quibus huiuſmodi calidorum ſpiri-
tuum copia deprehenditur, ita vt eorum efficientia validior ſit at-
que magis conſpicua, præ cœteris eorundem corporum particulis
languidiùs vires ſuas exerentibus. Propterea Salem, de quo me
legiſſe memini apud S. Hilarium illa Chriſti verba, *Vos eſtis Sal*
*terræ*, explicantem, *Sal eſt in ſe vno continens aquæ & ignis ele-*
*mentum, & hoc ex duobus est vnum*, adnumerandum inter igneas
naturas cenſeo, vis quippe ignea in illo magis elucet, non ſolùm
quia humidis corporibus aſperſus illa exſiccat humorem attenuans
atque reſoluens, verùm etiam quia ex ſalibus Aquę Acres, ſeu For-
tes extillantur, quibus metalla ſoluuntur, & affuſo guttatim Oleo
Tartari præcipitantur, atque in ealcem rediguntur: id quod for-
nacis ardoribus perſici nequit niſi diuturno tempore. Quod au-
tem Sal niuibus permiſtus vim conglaciandi acuat, non continuò
ex ignearum naturarum albo expungendus eſt; nam & Spiritus Vi-
ni, ſeu Aqua Ardens, vt vocant, ſi huiuſmodi niuibus affundatur,
congelationem validiùs promouet, nec propterea Spiritum Vini
frigore abundare dicimus: qua verò ratione id contingat, non vi-
detur huius loci examinare, nec faciendus eſt ab igne ad glaciem
tranſitus. Quid enim, ſi quis dixerit Spirituum nitroſorum, quos
Nix continet, inertiam excitari ab igniculis Salis & Spiritus Vini,
qui etiam vaſis liquorem conglaciandum continentis meatus dum
permeant, illis attenuatis aditum aperiant, vt liquori commiſcean-
tur, eiuſque particulas cogant? Sed hæc mittamus, ne alienæ quę-
ſtioni locum demus. Illud potiùs in Sale obſeruandum videtur,
quod ſi aqua ſale imbuta ſubdito igne ſoluatur in vaporem, Salin
vaſis fundo relinquitur; aqua autem, quæ ſale magis abundat,
grauior eſt ſecundùm ſpeciem, ideòque aquę ſalſæ præ dulcibus
maiora ferunt nauigia, magiſque onuſta; ex quo inferri poſſe vi-
detur grauitatem ſali ineſſe maiorem grauitate aquæ, quam ſuâ
permiſtione efficit grauiorem ſecundùm ſpeciem: Si igitur ſal

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer