Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. phyrum autcm medium quendam tenere ordinem. Id quod cumijs,
quæ experimur, conſentit: ut enim notavit Plinius lib. 18. cap. 34. Aquilonem prænuntiat terra ſicceſcens repente, Auſtrum humeſcens
rore occulto. Neque nos dubitare poſſumus, quos paſſim immi-
nente Auſtro lubrica marmora quaſi oleo peruncta monent, ut
cauti incedamus. Mihi certè notiſſimæ ſunt in Amici ædibus ſca-
læ, quarum gradus exlapide coloris leucophæi, ſeu cinerei, a-
deò humoris bibulo, ut vel ipſi pueri prædicant intrà triduum
futuram pluviam, cùm viderint gradus ex concepto humore ni-
greſcere, & iterum lapide nativum colorem reſumente proxi-
mam ſerenitatem expectent. Quare occultum rorem, quo terra
humeſcebat, igneus viſcerum calor reſolvens in nebulam, quæ
Inſulam circumplecteretur, flaturum Auſtrum prænuntiabat,
& ipſe aër multo humore fœtus flammam comprimebat, ne adeò
altè clara aſſurgeret, ac quando tempeſtas Borealis purum aërem
efficiebat.

Grad. Quodcunque tandem illud eſſet, quod futurum ven-
tum prænotaret, ſatis fuit, ut fabulæ locus eſſet Æolum vento-
rum cuſtodem comminiſcenti. Ego tamen (ut, quod ſentio, elo-
quar) vero magis ſimilia exiſtimo, quæ à Poly bio afferuntur; quippe quæ ex longa obſervatione innoteſcere potuerunt, & cum
Natura conſentire videntur: flante enim Borea majores emitti
ſtrepitus facilè intelligo, quia frigidi Boreales halitus dum terræ
meatus conſtringunt, difficilem præbent exitum ſubterraneis
expirationibus; quæ propterea majore copia irrumpentes in cra-
teris ignem validiore impetu illum irritant, adeóque majorem
edit ſtrepitum. Sic velociùs incitati folles in uſtrina & majorem
excitant ſtridorem, & flammam altiùs attollunt. Hæctamen
nonita dicta velim, quaſi major ille ſtrepitus ſit certum flantis
Boreæ indicium; neque enim, ut paulò ante innuebam, ita ſub-
terraneis flatibus interiorem illum fremitum tribuendum cen-
ſeo, ut eam unicam eſſe cauſam mihi perſuadeam: ſed quem-
admodum ligna quædam arida intrà meatus, quos olim humor
ſupervacaneus occupabat, ſpiritum continentia in valido igne
crepitant, ſpititu illo rareſcente; ſimiliter ex proxima ignibus
terra, valido, ac ſubito impetu, erumpere poſſunt vi caloris ra-
refactæ aëris particulæ, atque ſtrepitum illum edere.

Dand. Exijs, quæ in oculos incurrunt, & paſſim obſervan-
tur, licet abditorum cauſas inveſtigare. Nonne ſi in magnum
ignem aliquid aquæ injecerimus, protinus exauditur fragor, & aſcendente uberiore fumo multiplicata apparet flamma? Quan-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer