Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Montibus Flammiferis. videlicet retruſi halitus, quibus venti origo tribuitur, etiam in-
fimum aërem eſſent agitaturi. Nam (ſi adhuc animo hærent,
quæ jamdudum Olympi cineres noſtra diſputatione fodicantes
diximus) expirationes, ſive ex terra, ſive ex mari prodeuntes
extenuatæ, ac aëre iſto infimo leviores, ſponte ſua aſcendunt,
motúmque naruraliter accelerant facto acquiſiti impetûs incre-
mento; perinde atque corpora gravia deſcendendo. Ideò quem-
admodum lignea pila ex alto deſcendens in aquam, viconcepti
impetûs, immergitur, ex qua deinde emergit pro ratione ſuæ
minoris gravitatis; ita pariter expiratio, vi concepti impetûs, aſ-
cendit ultrà terminos ſuæ levitati a Natura præſcriptos, in aërem
puriorem, ac leviorem; ideò deficiente impetu acquiſito deſ-
cendit in locum ſuę minori levitati debitum: Verùm deſcendens
obviam habet aliam expirationem aſcendentem, cuialiæ, atque
aliæ ſuccedunt; hincque oritur conflictus, quo priores deſcen-
dentes à poſterioribus aſcendentibus urgentur, ac ſurſum impel-
luntur, atque illæ viciſſim iterum deorſum conantur, utà ſupe-
riore loco ſibi minimè debito recedant. Quapropter ubi factus
fuerit conatus aſcendentium halituum minor reſiſtentia ſupe-
riorum, aliqui intermedij dum ab aſcendentibus urgentur, com-
primuntur, deinde virtute ſua elaſtica, cum neque ſeorſum,
neque deorſum explicare ſe valeant, obliquam ſibi ſemitam ape-
riunt, qua pariter conſequentes procedunt, & aërem impellunt; atque hæc obliqui ventorum motûs cauſa aliqua videtur. Cum
itaque conflictus ille proculà terra incipiat, contingere poteſt,
ut halitus neque turmatim, neque valido impetu aſcendant, ac
proinde, ex quo primùm obliquè ferri, ſed languidè, cœperunt,
non modicum temporis ſpatium elabatur, ut etiam inferiores,
ac terræ proximi halitus confertim, & obliquè moveantur: quàm ſæpè enim perflant altiſſima venti, & in ſubjecta planitie
arborum frondes nulla aura commoventur? Hinc fieri potuit,
ut Æoliarum Inſularum incolæ ex fumi motu in altiſſima aëris
regione obſervato prædicerent ſimilem aëris motum pariter in
hac infima futurum, huncque non niſi poſt triduum contigiſſe.

Dand. Venit mihi in mentem ſubvereri, ne aliquid non om-
ninò ſynceri attulerint, qui ex fumo futuros ventos ſe prænôſſe
jactabant, cùm tamen fortaſſis aliunde argumenta deſumerent. Nam de Inſula Hiera apud Strabonem lib. 6. pag. mihi 550. Poly-
bius, ſi ſpiraturus eſt Auſter, nebuloſam circùm Inſulam effundicali-
ginem, dicit, adeò ut longè Sicilia cerni neque at: flante verò Borea
puras flammas ex cratere altiùs extolli, ac majores emitti ſtrepitus: Ze-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer