Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Maur. Quamvis autem primam accenſionem ſulphureis hali-
tibus tribuendam eſſe dixerimus, non continuò ſolam ſulphu-
ream glebam ignis materiam eſſe cenſendum eſt, ſed additur illi
bitumen, ſuccus videlicet concretus, pinguis, & limoſus, cujuſ-
cunque tandem ſit generis; hic enim ſua pinguedine eſt aptiſſi-
mus nutriendis ignibus fomes; & quia lentus, ac tenax glutinis
in morem, ardoris diuturnitatem juvat. Idcircò quo plus habet
ſordium admiſtum bitumen, obſcurior ac tetrior aſſurgit flam-
ma; quæ enim ex ſulphure prodit, cærulea eſt, quemadmodum
& illa, quæ ex ardentium prunarum acervo emicat ſine fumo. Ex quo licebit inferre Strongylem Inſulam ſuis ignibus puriora
alimenta ſubminiſtraſſe, quàm quibus ardebat Lipara, cum
Plinius lib. 3. cap. 9. enumerans Inſulas illas ſcribat, Tertia Stron-
gyle, quæ à Liparà liquidiore flammà tantùm differt: de qua pariter
ſcribens Strabo lib. 6. ait, aliam Strongylam à figura, ideſt rotundam
vocant. Eſt hæc ipſ aignibus ſcatens, flammarum quidem viminor, lu-
mine verò major. In hac Æoli domicilium fuiſſe, memoriæ proditum eſt.

Grad. Æoli mentio in memoriam mihi revocatea, quæibi
Plinius ſubdit de Strongyles flamma, è cujus fumo, quinam flaturi
ſint venti, in triduum prædicere incolæ traduntur: unde ventos Æolo
paruiſſe exiſtimatum. Hæccine cum veritate convenire ſatis, pu-
tandum eſt?

Maur. Aëris motus aliquando ita tenuis ac languiduseſt, ut
illum incurrentem non ſentiamus, adeóque ventiforma, ac no-
mine tantiſper careat, dum majore impulſu urgeatur, ac ſui ſen-
ſum excitet: præſagitio igitur futuri venti haberi poterit, ſi ra-
tio inveniatur, qua exilis ille motus innoteſcat. In ſumma æquo-
ris malacia, quando ſine anchoris eodem in loco hæret navis, & longa jam tædia cœperunt nautas ventum præſtolantes, ſclopum
explodunt, auditúrque ſatis diu ſonus in immenſa illa planitie
ſenſim langueſcens: qui ſi, antequam omninò pereat, vires re-
ſumere videatur, & aliquantulum validior exaudiatur, exilla
plaga, in quam facta eſt exploſio, aut ex qua ſonus invaleſcit,
aëris motum dirigi conjectantur, & indè venturi venti ſpem
concipiunt. Fieri igitur potuit, ut Inſulæ illius incolæ, nullum
adhuc in ima planitie aëris motum percipientes, obſervarenta-
cuto intuitu ſupremos & altiſſimos fumi halitus jam tenuiores
factos, atque impetu, quo ſurſum propellebantur, deſtitutos
certam aliquam in plagam conſtanter inflecti; ac proinde ean-
dem in plagam dirigi ſuperioris illius aëris motum deprehenden-
tes, ex adverſa plaga expectandum ventum præſagirent; quando

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer