Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Montibus Flammiferis. pariter ceſſantibus, id in Ætnâ, quià Plinio lib. 3. cap. 8. dicitur
Nocturnis mirus incendijs, non videtur obſervatum, cujus interio-
res ignes nem ni innoteſcunt niſi ex flamma erumpente; neque
tamen ſingulis noctibus montem venti perflant. Hæc tamen ita
dicta velim, ut non omninò negem ignitas in montium intimis
viſceribus glebas flatibus excitari, non ſolùm ad propagandum
fervorem, ſed etiam ad ejaculandas flammas; verùm intrà mon-
tesipſos concipi flatum exiſtimo. Notæ ſunt vobis, quas vocant,
Æolipilæ, vaſa ſcilicet ærea in ſphæram conformata unicotan-
tùm, & illo quidem valdètenui, foramine aëri pervia. Igniad-
mota Æolipila ita incaleſcit, ut incluſus aër raritatem aſſumens
per apertum foramen erumpat: tum illa ab igne remota, ſtatímq; oſculo in aquam immerſo, dum refrigeſcit, & aër incluſus ſe ſe
contrahens in minora ſpatia ſe recipit, aquam ſorbet. At ſi ite-
rum Æolipila partim aëre, partim aqua plena, candentibus pru-
nis imponatur, & incaleſcat, aqua in vaporem ſolvitur, quiex
foramine erumpit in ſpiritum. Cum itaque quaſi pro Naturæ
miraculo habeat Plinius lib 2. cap. 103. exilire fontes etiam in
Ætnæ flagrantis radicibus, non videtur relictus dubitandi locus,
an aquæ intra montis viſcera contineantur: hæ igitur vi proximi
ignis incaleſcentes, & in halitum extenuatæ, majora quærentes
ſpatia ex conceptaculi anguſtijs ſe proripiunt per rimas, quasin-
veniunt, & in accenſam glebam incurrentes follium munere
funguntur. Sic quidam in Inſula Sancti Michaëlis diſtante 30. leucis ab Tertia, hiatus terræ vidit, per quos evadente fumo, fragor
intus audiebatur ex imo ſpir antium ignium, non ſecus atque ſivehementi
follium ſpiritu cierentur, ut legitur in Hiſt. Soc. Jeſu par. 3. lib. 6. n. 177.

Grad. Hinc illi ſivè gemitus, ſivè mugitus exauditi; quando
ſcilicet intima montis antra multiplicato ſono referunt tùm ſibi-
lum erumpentis cum impetu ſpiritûs, tùm delati in ignem unà
cum halitu humoris crepitum, tùm propulſorum ex ardente
gleba igniculorum ſtridorem. Nam neq; ſine ſtrepitu, aut aërem
ex ore per fiſtulam, ſive per labia parùm diducta, & compreſſis
dentibus, exprimimus; aut humoris gutta ſuper candentem æ-
ream laminam decidens abſumitur; aut ardentes prunæ follium
flatu ſolicitantur; id quod extinctis carbonibus non accidit. Ad-
de nonnunquam diſſilientium ex vehementi fervore ſaxorum
fragorem. Porrò antra in monte & ab abſumpta materia relin-
qui, & latiùs ab igne excavari nemodubitat, qui in foco ipſo ob-
ſervaverit congeſtos majores carbones accenſos ita ſemutuo igni-
culorum commercio atterere, ut cavernulas relinquant.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer