Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. Stricturæ chalybum, & fornacibus ignisanhelat: Vulcanidomus, & Vulcania nomine tellus.

Dicta eſt autem Hiera, quia Vulcano ſacra, cùm priùs appella-
tur Theraſia, ut docet Plinius lib. 3. cap. 9. Hæc, inquam ex Stra-
bone, ſaxoſa tota, & deſerta, & ignita, trifariámque quaſi
ternis ex crateribus efflat: è longà verò creditum eſt obſervatione
flammas ipſas flatibus concit aritùm hìc, tùm in Ætnà, quibus ceſſan-
tibus ceſſant & flammæ. Sic ex congeſtis prunis nullam aut vix te-
nuem flammulam expirantibus, majorem aſſurgere flammam
experimur, ſi follium flatu irritentur; quibus ceſſantibus flam-
ma ſubſidit.

Maur. Fuit hæc antiquorum ſatis vulgata ſententia, ut pari-
ter conſtat ex Juſtino lib. 4. initio: ubide Siciliâ, atque ejus mon-
te Ætnâ loquens ait: Eſt autem ipſa terra tenuis, ac fragilis, & cavernis quibuſdam fiſtulíſque ita penetrabilis, ut ventorum to-
ta fermè flatibus pateat: nec non & ignibus generandis, nutrien-
dísque ſoli ipſius naturalis materia; quippè intrinſecùs ſtratum
ſulphure & bitumine traditur: quæ res facit, ut ſpiritu cum igne
inter interiora luctante frequenter, & compluribus locis, nunc
flammas, nunc vaporem, nunc fumumeructet. Indè denique
Ætnæ montis per tot ſęcula durat incendium. Et paulò infra
concurrentibus in Freto Mamertino undis, ſéque collidentibus
cauſam tribuit, quæ Ætnæ montis perpetuos ignes facit, Nam,
inquit, aquarum ille concurſus raptumſecum ſpiritum in imum fundum
trahit, atque ibì ſuffocatum tamdiu tenet, donec per ſpiramenta terræ
diffuſus nutrimentaignis accendat. Verùm, ut cuique liberum ſit
Veterum opinioni adhærere, mihi tamen non æquè proclive eſt
in eam ſententiam deſcendere: quando enim ventus irruens in
Ætnæ latus aërem propellit in obvias cavernas, ſi illum impelle-
ret per fiſtuloſæ terræ meatus uſque ad focum, ubi ignis ardet,
quàm longo tractu deductos hujuſmodi cuniculos fateri oporte-
ret? quos utique non niſi obliquos, multifariam inflexos, atque
in diverſa abeuntes admittere neceſſe eſſet; ac pronide, quamvis
ventus validiùs ſpiraret, extenuato aëris impetu, languidiùs pul-
ſaretur ignis. Præterquam quod licèt in uſtrinâ continuo flatu
urgeantur prunarum igniculi, ut metallum ſubeant, in dome-
ſticis tamen caminis, ubi ligna flammam conceperint, follium
opera ceſſat, & flamma materiam depaſcens ſuis incrementis
augetur, acſubinde, deficiente materiâ, minuitur. Quidni ſimi-
lia ſubterraneis ignibus contingant abſque ventorum ope? Quic-
quid autem fuerit de flammis in Hieræ crateribus ceſſante vento

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer