Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Montibus Flammiferis. citandi, quam obtinerent, ſi plures unum eundemque in locum
ampliorem coirent: quemadmodum & ſingulis aquarum rivu-
lis exilis impetus contingit, qui validior fit, ſi unum in alveum
confluant, & collectis viribus aggerem impetant; quo diſrupto
concitatior eſt aquarum fluxus. Simili ferè ratione ſulphurei ha-
litus cavernulam nacti, in qua ſe liberiùs agitari valeant, parie-
tem multiplici impulſu arrodentes demoliuntur, ita ut exitum
inveniant, quo ſe in ampliora ſpatia recipiant, aliíſque aliunde
venientibus halitibus conjuncti agmine facto validiús irrumpant
in obſtantes terræ particulas. Hoc pariter incrementum ſubter-
raneis aquis accidit; nam, ut Curtius lib. 6. narrat, ex ipſis radi-
cibus Montium, Zioberis amnis effunditur, qui tria ferè ſtadia
in longitudinem univerſus fluit: deinde ſaxo, quod alveolum in-
terpolat, repercuſſus duo itinera velut diſpenſatis aquis aperit. Indè torrens, & ſaxorum, per quæ incurrit, aſperitate violentior
terram præceps ſubit. Per trecenta ſtadia conditus labitur, rur-
ſúsque velut ex alio fonte conceptus editur, & novum alveum
intendit priore ſui parte ſpatioſior; quippè in latitudinem trede-
cim ſtadiorum diffunditur. Eundémque eſſe amnem cognovit
Alexander duos tauros, quâ ſubeunt aquæ terram, præcipitari
jubens; quorum corpora, ubirurſus erumpit, expulſa videre qui
miſſi fuerant, ut exciperent. Aucti igitur plurium acceſſione
ſulphurei halitus, ſi in materiam incurrant igneſcendi capacem,
ita illam invadunt, ut ignem concipiat, primùm ut carbones,
deinde, ſerpente malo, ut flamma erumpat. Hoc autem contin-
git in loco clauſo, non ſub dio: ideò Plinius lib. 18. cap. 28. ne con-
volvulus fiat in vineâ, jubet amurcæ congios duos decoctos in craſſi-
tudinem mellis, rurſus cum bit uminis tertià parte, & ſulphuris quartà,
ſub dio coqui, ne excandeſcat ſubtecto: hoc vites circa capita, ac
brachia, ungi.

Dand. Quandoquidem in ſubterraneos ſpecus penetrare non
datur, hæc (ut in re latebrosâ) ſatis probabiliter dicta viden-
tur. Etquidem quod de carbonibus accenſis innuiíti, mihi ſug-
gerit, quæ de Inſulâ Hierâ, Liparæ, & Siciliæ interjectâ, ſcri-
pta reliquit Strabo lib. 6. qui eam Thermiſſam vocat priſcis Meli-
gunim appellatam. Hæc enim eſt, de qua cecinit Virgilius lib. 8.

Inſula Sicanium juxta latus, Æoliámque
Erigitur Liparen, fumantibus ardua ſaxis,
Quam ſubter ſpecus, & Cyclopum exeſa caminis
Antra Ætnæatonant, validísque incudibusictus
Auditi referunt gemitum, ſtridúntque cavernis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer