Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. profectò varietas non niſi ex multiformi ratione materiæ modò
redundantis, modò diminutæ, aut abſumptæ, modò etiam di-
verſæ, petenda eſt.

Maur. Ex hac incendiorum ceſſatione non obſcurè intelligi
datur, potiſſimam eorum effectricem cauſam ſtatuendam eſſe
ſulphur: Nam Lipara, ut Plinius ac Dioſcorides teſtantur, opti-
mo ſulphure abundabat, ſed & ignibus æſtuabat; nunc neque
ignes habet, neque ſulphuris indè eruti ulla eſt fama. Contra ve-
rò quæ loca thermalibus aquis ſcatent, ſulphur in ſinu fovent,
quod & ipſæ aquæ redolent; ut in celeberrimo noſtro agri Pata-
vini fonte Apono manifeſtum eſt, & in cæteris permultis in uni-
versâ paſſim Europâ. Montes pariter, quos flammiferos eſſe no-
vimus, proximas habent ſulphuris venas: ſic in Mexicano regno
ſulphuris copia colligitur circa Montes, qui flammam, & lapi-
des eructant: Et ne tam procul exempla petemus, Ætna, quola-
tere Eurum & Aphricum flantes excipit, ſpeluncas habet ſul-
phuris plenas uſque ad mare deductas. Et quidem ſulphureum
fuiſſe ignem, qui ab Ætnâ in mare ejectus multos piſces extin-
xit, ſuo malo didicere Liparenſes, quos hujuſmodi piſcibus ſul-
phure infectis veſcentesalvi fluxus (hæc ſcilicet inter cęteras ſul-
phuris noxasà Medicis enumeratur) conſumpſit, ut legiſſe me
memini apud Ludov. Vives in Notis ad lib. 3. de Civ. Dei. cap. 31. ex Julio obſequente. Quòd ſi fœni non ſatis ſicci acervus in loco
ventis minimè pervio tandem flam̃am ſponte ſuâ concipit, pro-
pter ſulphurearum particularum exhalationem, quidni etiam
in cavernâ ſulphureis exhalationibus plenâ ignis non aliundè e-
vocatus accendatur?

Dand. At plurimæ ſunt terræ, ex quibus eruitur ſulphur, nec
tamen ex ijs ignis ullus erumpit: eſto non effodiantur cuniculi,
ſed ſub aperto Cœlo ſulphurea gleba abſcindatur, ne calore & graveolentiâ ſuffocentur foſſores ſubterranei.

Grad. Sulphur quidem conceptæ ſemel flammæ fomitem ſub-
miniſtrat, donec abſumatur, ſed ipſum ex pingui terrâ compa-
ctum ſponte ſuâ non exit in ignem: prima ſiquidem accenſio tri-
buenda eſt igniculis ſolutis, ac tumultuantibus, tanto impetu
agitatis, ut proximæ materiæ compagem ſolvant: at ſi ſulphu-
reis halitibus imbutus humor terræ commiſceatur, illi invicem
disjuncti, atq; compediti, ſeditionem conflare nequeunt. Qua-
propter etiamſi ſpongiæ in morem fiſtuloſa terra meatus pluri-
mos habeat, per quos ſulphurei halitus ſe inſinuent, atque ex-
currant, parietibus tamen illis diviſi non eam vim habent ſe con-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer