Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Montibus Flammiferis. Nolanam urbem afflixit inſignis clades, ac peſtilentia ex corru-
pto aëre ob ſtagnantes aquas, planitiem longè latéque ad duo
paſſuum millia occupantes, ſuperjecto nonnullis locis ad octo
pedum altitudinem æquore: Siquidem, ad radices Gecalæ mon-
tis proximi, è duodecim puteis ad ima montis rudi opere defoſ-
ſis, ut ad irrigandos agros uſui forent, tanta facta eſt aquarum
eruptio uſque ad quintum menſem, ut fluctus in divortia dedu-
cti, ne urbem everterent, in vicinum flumen immittendi, im-
plerent alveum altum ad quinque pedes, latum ad novem, tor-
rentis in morem decurrentes. In veteribus monumentis habetur
idipſum eodem loco ſuperioribus ſęculis accidere ſolitum nona-
geſimo quoque anno: ſeróſque Nepotes monitos voluere pij Ma-
jores antiquo elogio lapidi inſcripto his verbis, Cùm vernum dilu-
vium in agris tuis, Nolane, videris, mors mora, vit a fugaerit. Utíq; hæc tanta aquarum eruptio indicat ingentem aquæ vim colle-
ctam fuiſſe in ampliſſimâ montis cavernâ ſpatio annorum nona-
ginta; ipſius verò rupis latus perforatum eſſe duplici hiatu deor-
sùm reſpiciente, altero quidem intrà cavernam, altero autem
extrà illam, ita tamen, ut continuus ſit utriuſque canalis du-
ctus, & in ſupremâ parte jungantur in morem ſpiritalis Diabe-
tis. Ex quo fit ex interiore canali aquam non poſſe in fluere in ex-
teriorem, niſi quando aquæ ſuperficies ſupergreſſa fuerit locum,
ubi canales junguntur: tunc enim, repleto uſque ad ſummum
interiore canali, dilabens aqua per exteriorem attrahit conſe-
quentem aquam, lacúmque exhaurit uſque ad infimum interio-
ris canalis foramen. Et quidem plura eſſe, eáque ampliſſima, a-
quarum in terræ cavernis conceptacula, nemo dubitaverit, cui
Fournerij Hydrographiam lib. 9. cap. 8. legere placuerit. Has ve-
rò aquas per patentes hiatus educere in terræ ſuperficiem, cui ſu-
perfunderentur, non fuit difficile, partim fundo, fermenti in
morem, intumeſcente, & incumbentes aquas ſursùm propel-
lente, partim in fiſtuloſæ terræ pervios meatus, vi ruentium
nimborum, immiſſo aëre, atque compreſſo, qui virtute ſuâ ela-
ſticâ ſubterraneam aquam ſursùm exprimeret; quemadmodum
& in pneumaticis fonticulis, ex arte ſatìs vulgari, elaboratis ſa-
lientes obſervamus, aëre aquam per fiſtulas expellente. Ex quo
etiam contingere poterat, ut Mare ſe ſuas in voragines exonera-
re nequiret, adeóque, fermenteſcente præter modum in pelagi
fundo materiâ, altiſſimis fluctibus æſtuaret, procellísque agi-
tatum eximiè intumeſcens ultrà antiquos limites ſe ſe in terram
undequaq; effunderet: Nam & videmus, non ſolùm quotidianis Diſſertatio Prima. æſtibus alicubi Mare ad ſeptuaginta pedes attolli, & ad aliquot
leucas excurrere, verùm etiam in ſemiplenis ollis aquam effer-
veſcentem, nullo facto aquæ additamento, ſupergredi labra, & effundi.

Jam verò quod ad Cœleſtes aquas attinet, in ſupremâ regione
jam tum à primâ rerum molitione collocatas, mihi nullus relin-
quitur dubitandi locus; nam Gen. 1. 7. Fecit Deus Firmamentnm, di-
viſitq; aquas, quæ erant ſub Firmamento, ab his, quæ er ant ſuper Fir-
mamentum; fecítque ſtellas v. 17. & poſ uit eas in Firmamento Cœli: Aquæ igitùr, quæ ſuper Firmamentum, remotiores à terrâ fue-
runt, quàm ſtellæ in Firmamento: & Pſ. 103. dicitur Deus exten-
dens Cœlum ſicut pellem, qui tegis aquis ſuperiora ejus. Quare cùm
vocaverit Deus Firmamentum Cœlum, cataractas Cœli apertas
quid aliud fuiſſe exiſtimandum eſt præter hiatus in ipſo Firma-
mento, per quos aquæ cœleſtes deciderint? Porrò nihil moror
immenſam illam altitudinem, quaſi longiſſimo tempore opus
habuiſſent, ut demùm terram attingerent: Nam & potuit Deus
earum motum ſuprà Naturæ vires incitare, & dierum decades
quatuor abundè ſuffecerunt, ut ingens aquarum moles ad per-
pendiculum è Cœlo devoluta tantum ſpatium abſolveret; motu
nova ſubindè incrementa naturaliter ſuſcipiente. Cùm enim ſpa-
tia motu naturaliter accelerato decurſa (ut notum eſt) Ratio-
nem inter ſe habeant, quam temporum quadrata (ex quo ali-
quando deprehendi argillaceum globulum unciarum octo ex al-
titudine ſemidiametrorum terreſtrium 14000. deſcenſurum in-
trà ſeſquidiurnum tempus, hoc eſt horas 36. , atque adeò intrà
quadraginta dies poſſe perſicere ferè mille myria des ſemidiame-
trorum terreſtrium, videlicèt 9955555.) quanta fuerit delapſa-
rum à ſummo Cœlo aquarum velocitas, is facilè æſtimabit, qui
aliquando præcipitem ex altâ rupe rivum, aut fluvium obſer-
vaverit. Adde tantâ velociſſimè ac denſiſſimè ruentium aqua-
rum vi propulſum aërem validiſſimo impetu ſubjectas marium
undas impuliſſe, vehementibúsque procellis concitatis altiùs
elevâſſe: nam & nos, æſtate potiſſimùm, ex eâ plagâ, ubi nim-
bus decidit, flantem ventum experimur. Demùm vapores om-
nes, quos Atmoſphæra complectitur, in pluviam concreviſſe,
purúmque aërem reliquiſſe, difficultate vacat.

Hìnc poſt quadrageſimum diem clauſi dicuntur fontes Abyſſi,
& cataractæ Cœli, quia tunc aqua indè manare in terram deſijt: ceſſante autem procellæ impulſu, ingeſtus aër erumpere cœpit
ex aquis multâ agitatione euntibus, & redeuntibus, excitatúſq;

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer