Diſſertatio Prima.
niſi diuturniorem temporis moram ſatìs eſſe exiſtimant. Idcircò
rem totam unâ operâ perfectam eſſe autumant, diſſiliente in
plures partes terrâ tunc habitabili, atque aby ſſo eas cadentes ex-
cipiente.
Dand. Siex naturalium cauſarum conſecutione maxima illa
univerſi Orbis inundatio ortum habuiſſet, utíque ſolicitos nos
eſſe deceret, ut philoſophando rationem aliquam aſſequeremur,
quâ facilè, & dilucidè rem totam, citrà miracula, explicare-
mus: Sed cùm generalis illa ſcelerum vindicta ultoris Judicis
manum agnoſcat, quidni multa pręter, & ſuprà naturam con-
tingere potuiſſe fateamur? Quid factum ſit, non niſi ex ipſis Di-
vinis literis docendi ſumus, ubi dicitur Gen. 7. 11. Rupti ſunt om-
nes fontes Abyſſimagnæ, & cat arac̃tæ Cœli apertæ ſunt, & facta eſt
pluvia ſuper terram. Ex quibus conſtat, & dilatatas fontium om-
nium ſcatebras, ut è terrâ majore copiâ citiùs exilirent undæ, & delapſas ex aperto Cœlo aquas, & ſolutas in pluviam nubes, qua-
draginta dierum ac noctium ſpatio diluvium ſimul effeciſſe; quod tunc ceſsavit; cùm Gen. 8. 2. Clauſi ſunt fontes Abyſſi, & ca-
taractæ Cœli, & probibitæ ſunt pluviæ de Cœlo. Hìc autem eos, qui
diffractam terram ex ſacro Codice adſtruere conantur, quia di-
citur Rupti ſunt fontes Abyſſi, libenter rogarem, ut indicarent,
quâ ratione Clauſi ſunt fontes Abyſſi? Illi utíque fontes, qui fue-
rant rupti. At fragmina illa, in quæ dehiſcentem terram diſſi-
lijſſe fabulantur, Abyſſi fundum petijſſent, neciterùm coaluiſ-
ſent, ut clauſi fontes dicerentur.
Maur. Ità planè, ut ſapienter ais, Dandule. Divina opera ſi
cogitationibus noſtris metiri voluerimus, quàm ſæpè timen-
dum, ne à conſideratione contemplationéque Naturæ abducta
mens de veritatis viâ deflectat? Quæ mira, ac præter Naturæ
ordinem patravit Deus, non eâ perfecit Methodo, quam nos
facilè intelligeremus, ſed quæ ſapientiſſimis ejus conſilijs atque
decretis congrueret. Si plures enim hypotheſes difficultati pro-
poſitæ ſatisfacere poſſe videantur, neque ullo manifeſto argu-
mento deprehendatur, quænam præ cęteris admittenda ſit, ab
eoipſo, qui rem præſtitit, quærenda veritas eſt: proptereà ubi
Naturam non ſuis nutibus obſecundantem Domino paruiſſe fa-
temur, Divinis oraculis preſsè omninò inſiſtendum, nec à pla-
nâ ſacrorum verborum ſignificatione temerè recedendum. Deo
igitur per Moyſem loquenti fidem adhibeamus, & triplicem il-
lam ab aquis ſubterraneis, cœleſtibus, atque pluvijs cauſam di-
luvij agnoſcamus. Certè anno ſęculari proximè elapſo 1600.