De Montibus Flammiferis.
camus, ne & pluribus alijs, quæ non niſi in poſterioribus pagi-
nis Divinus Codex commemorata continet, tàm ſeram origi-
nem tribuamus. Certè David Deum antè omnia extitiſſe deſcri-
bens cecinit Pſ. 89. 2. Priuſquam Montes fierent, aut formaretur ter-
ra, & Orbis, à ſeculo, & uſque in ſeculum tu es Deus: & apud Sa-
lomonem Prov. 8. 25. Sapientia ait, Nec dum Montes gravi mole
conſtiter ant, ante colles ego parturiebar, adhuc terram non fecerat,
& flumina, & cardines orbis terræ: ubi Montium conſtitutio cum
terræ formatione conjuncta illos indicat huic coævos. Quòd ſi
terra diffracta ſubſidiſſet in abyſſo, quàm rectè ſcripſiſſet Moy-
ſes? Gen. 7. 17. Multiplicatæ ſunt aquæ, & elevaverunt arc am in ſub-
lime à terra; vehementer enim inundaverunt, & omnia repleverunt in
ſuperficie terræ. His enim ex vocibus & terræ eandem manſiſſe ſu-
perficiem, & aquas inundâſſe, & arcam à terrâ, cui inſidebat,
aquarum vievectam, non autem terram ſe arcæ ſubduxiſſe de-
ſcendendo, omnes intelligunt.
Grad. Nunquam, puto, fabulam hanc (ſic liceat appellare)
comminiſci auſi fuiſſent, niſi eos deterruiſſet difficultas inve-
niendi eam aquarum copiam, quæ pluribus Oceanis par fuiſſet,
ut tellurem univerſam, excelſiſſimósq; montes obrueret. Plu-
via enim, quantacunque illa ſit, terraquei globi humorem non
auget; quippè quæ concreſcit ex vapore, in quem attenuata fue-
rat pars aquæ: aliam autem atque aliam ſubindè aquam, quæ in
pluviam caderet, à Deo ex nullâ materiâ creatam adſtruere, ab-
ſurdum, atque ſubinſulſum opinantur, niſi validius aliquod id
aſſerendi fundamentum accedat. Subterraneos ſpecus tantam
aquarum vim continuiſſe, quam evomerent, ut Orbis univer-
ſus obvolveretur, & eâ quidem altitudine, quæ excelſiſſimum
omnium montem ſuperaret, probabile non ducunt, quia, ſi res
ad calculos revocetur (etiamſi maximum omnium montium
perpendiculum non niſi quinque milliaribus definiamus, aquis
verò generatim & universè ſumptis dimidiam totius globi ſuper-
ficiem tribuamus, atque altitudinem ad ſeſquimilliare deprima-
mus) quinque ut minimum Oceanis æqualem aquam ex terræ
viſceribus educere oportuiſſet. Præterquàm quod, quæ cauſa
abyſſi aquas ſurſum tantâ copiâ expreſſiſſet? à multiplicandis
ſcilicet miraculis religiosè abhorrent. Sed & aquas ex ſupremo
Cœlorum hydrophylacio effuſas minùs credibile putant; tùm
quia aquas noſtris ſimiles ibì cuſtodiri vix ſi bi perſuadent, tùm
quia quadragenario dierum atque noctium ſpatio diluvium per-
fectum eſt; ad delabendum verò ex immensâ illâ altitudine non