Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. in eam delapſi ſunt ſententiam, ut exiſtiment craſſam illam ter-
ræ tunc habitabilis cruſtam dehiſcentem plurimas in partes in-
æqualiter diffractam corruiſſe, eáſque à ſubjectâ abyſſo abſor-
ptas, adeò ut aquæ omninò eminerent; fragmina verò illa in-
compoſita, fortuito caſu, cavernis, ac montibus ortum dediſ-
ſe; in quibus ordinem atque concinnitatem non agnoſcentes à
primâ rerum molitione illos excludunt.

Maur. Plura hìc involvuntnr, quæ enucleatiùs examinare,
aut explicare, nec inſtituta à nobis diſputatio, nec temporis fert
ratio. Illa profectò Divinis literis ſatìs conſona non videntur,
niſi opinatores hujuſmodi violentâ interpretatione Moyſis voces
ad ſua ſomnia detorqueant. Et nè poſtremum hoc, quod ad con-
cinnitatem ſpectat, intactum relinquam, an quemadmodum
in pompâ nuptiarum argentea vaſa ex ordine in abaco exponun-
tur, aut dapes in mensâ ex Architriclini arte inſtruuntur, ità
montes collocari oportuit, ut venuſtatis ſpeciem eorum ſeries
intuentibus exhiberet? Hos ſi in conſilium adhibuiſſet Naturæ
Author, ſydera in quincuncem, velut in agro arboribus conſi-
to, diſponi voluiſſent. Quanto ſit emolumento tàm varia ac
multiplex montium poſitio, illi admirantur, qui hìnc vento-
rum directiones atquc inflexiones, aquarum defluxûs ad irrigan-
dam terræ faciem, & ad miſcenda com̃ercia opportunos, plan-
tarum pro aliâ, atque aliâ Cœli plagâ, quam clivus reſpicit, ori-
ginem, ſexcentáq; alia, nobis quidem ignota, ſed ſummo Opi-
fici optimè perſpecta, pendere intelligunt; cujus pariter nuti-
bus (ut & allatis commentis inſiſtam) fragminum illorum mo-
lem, caſum, ſitum, ordinem tribuat neceſſe eſt, quiſquis Deum
ſingula, vel minutiſſima, moderantem agnoſcat. Quærentibus
verò, quò ſe demùm receperint aquæ, areſcente poſt diluvium
tellure, ſatìs me feciſſe exiſtimem digitum intendens in illum
eundem locum, quem, abyſſi aquis ſubductis, ut terræ nova
ſacies appareret, ipſi aſſignent. Viderint autem, quàm aptè ex-
plicent factam die tertio congregationem aquarum ſub Cœlo in
Mare, ità ut apparuerit arida terra, ſi terra concreviſſet in ſu-
perſicie abyſſi; erat enim Mare etiam ante diluvium, in quo e-
rant Cete grandia, & dixerat Deus Gen. 1. 31. Dominamini piſci-
bus Maris. Erat etiam Tigris, & Euphrates Gen. 2. 14. , qui utíq; non permanſiſſent, ſi terra diſſiluiſſet, & præceps in abyſſum
delapſa fuiſſet. Fateor quidem in Geneſeos libro antè diluvij de-
ſcriptionem nullam fieri de montibus mentionem; non tamen
continuò ortos poſt diluvium montes legitimâ conſecutione di-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer