Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. ris ſubterranei, ſolutus in vaporem aſcendit ad fontium capita,
ubi refrigeſcens iterùm concreſcit, atque per rivulos defluit in
fluminis alveum, ac demùm in mare) ità pariter opinari licet,
flammam in ſublime evectam, atque in auras abeuntem, ite-
rùm cogi; ac ſimilem, auteundem in ſinum, ex quo eruperat,
deſcendentem iterùm exardeſcere: plurium quippè ſimplicium
naturarum, quibus illa conſtat, nexus ità ſolvitur, ut in ean-
dem flammę naturam denuò coalituras ſperari non poſſit. Quan-
quam non diffitear particulas alias ſponte ſuâ (ſicut & terrei [?] pul-
viſculi) deorsùm conniti, & ſubſidere, alias vaporibus impli-
citas cum rore, aut pluviâ in terram detrudi.

Dand. Certè Veſuvium poſt conceptum ſemel ignem non
ſemper arſiſſe, teſtis eſt Strabo lib. 5. ubi ait. Mons Veſuvius amœ-
niſſimis habitatus agris, excepto cacumine. Id magna ex parte plani-
tiem habet fructum nullum omninò ferentem, & cineres in proſpectu ha-
bens, cavernoſ aque monſtr at antra combuſtis ex petris, ut color indi-
cat, utpotè quas ignis abroſerit. Quare conjecturis aſſequare plagam
iſtam prioribus annis ardere ſolitam, & ignis habere crateras, reſtin-
ctam autem eſſe ceſſ ante materia. Id quod & alijs montibus, quos
Ignivomos hiſtoriæ commemorant, contigiſſe nullus dubito; quandoquidem nunc de ijs Fama ſilet. Veſuvij autem extinctos
ignes revixiſſe poſt Strabonis ætatem, in comperto eſt. Ideò vo-
cabulo venia aliqua danda videtur: ſi enim, ut Ariſtoteli pla-
cuit, lib. 1. De Cœlo text. 111. Impoſſibile dicitur dupliciter, aut enim
ſimpliciter, quia non verum eſt dicere, quòd factum utique erit, aut
quia nonfacilè, neque citò, aut benè: quid ni etiam Perpetuum di-
catur tùmid, quod omninò ſemper manet, neque unquam de-
feciſſe deprehenditur, tùm id, quod diutiſſimè perſeverat, ma-
ximè ſi per intervalla reſtituatur? Proptereà non valdè pugna-
rem, ſi quis perpetuum dixerit Veſuvijignem, quem poſt diu-
turnum fervorem, deindè ſopitum potiùs, quàm extinctum
exiſtimare potuit, quamdiù nec fumo, nec flammâ ſe prodidit,
neque ex tàm profundo ſpecu uſque ad ſummum crateris verti-
cem calorem evibrare valuit cineribus conſepultus; cùm maxi-
mè flammarum ſemina montem in ſinu foviſſe indicaverit ite-
rata conflagratio.

Maur. Quandoquidem in ipſa Montium viſcera, noſtrâ hac
diſputatione ignem veſtigantes penetrare ſtatuimus, antequam
rem ipſam aggrediamur, vos rogatos velim, an cum ijs ſentia-
tis, qui crateres hujuſmodi eſſe ſæviſpir acula Ditis, ut Poeta Æ-
neid. 7. loquitur, flammáſque ab imis Tartari ſedibus continuo

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer