Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

0431-01

54. DISSERTATIO PRIMA.
De Montibus Flammiferis.

MAur. De hoc, quem noſtris uſibus accom-
modatum ipſi excitamus ignem, ſatìs
diſſeruiſſe videmur, ejúſque præcipua
Symptomata examinavimus, ea quæ no-
bis probabiliora viſa ſunt, afferentes, ut
illorum cauſam aliquam in medium tan-
tiſper proferremus, dum à ſapientiori-
bus Naturæ ſcrutatoribus meliora do-
ceamur. Nunc abs re non fuerit, ſi vo-
bis quidem placeat, diſputationem no-
ſtram transferre ad Ignes, quos citrà humanum miniſterium in
Montium viſceribus Natura accendit, accenſósque tam diù,
vel per ſæcula foviſſe compertum eſt ex Hiſtoricis, ut perpetuos
indigitari aliqui non dubitaverint.

Grad. Placet ſanè: ſed perpetuos dicere non auſim, quos
conceſſerim accenſos: perpetua ſiquidem eſſe nequit conflagra-
tio, quâ materies uſque diſſolvitur, atque diſſipatur, niſi hanc
ſtatuamus infinitam:

Nec quæ ſulphureis ardet fornacibus Ætna,
Ignea ſemper erit; neque enim fuit ignea ſemper.

ut canebat Ovidius. Nimirùm non, quemadmodum fluviorum
perennitatem aquis in orbem redeuntibus adſcribimus (cùm
ſcilicet in imas telluris latebras influens ex mari liquor, vicalo-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer