Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Secunda. ſint, *Caput Mortuum* Chymiſtæ appellant) quæ quoniam ſuopte
ingenio ſubſidunt, niſi fortè calore vehementiùs vrgente rapiantur
à ſpiritu, aut ab humore auolante, etiam *Fixæ* communiter di-
cuntur; ex triplici naturarum genere conflata videntur corpora,
nimirum ex Partibus Fixis, Humore, & Spiritu. Extrema ſunt
partes fixę, & ſpiritus, inter quæ medius eſt humor quippeeorum
vinculum; neque enim ſtabilis eſt, & craſſus, vt partes fixæ, neque
tenuis & fugax, vt Spiritus: hinc ille chymico vocabulo dictus
ab aliquibus eſt *Mercurius*, quaſi *gemino faciens commercia mun-*
*do*, vt loquitur Poëta, iungens fœdera inter particulas in Cœ-
lum auolantes, niſi prohibeantur, & eas, quæ terris affixæ ſubſi-
ſtunt. Imperitum quippe nimis ſe proderet, qui tria Chymica
corporum elementa Mercurium, Salem, & Sulphur ideò tantùm
reijceret, quaſi corpora omnia ex Argento viuo, ſale, quo cibi
condiuntur, & Sulphure, quo ſicci cannabis caules inficiuntur ad
ignem excitandum, conſtare dicerentur. Sed quoniam, qui edu-
cuntur ſpiritus phlegmate liberati flammam concipiunt, vt ſul-
phur, & Partes fixæ ſubſidunt in vaſe, quemadmodum ſal rema-
net ſoluto in vaporem lixiuio; ideò hæ à Sale, illi à Sulphure no-
men inuenerunt: Humori autem, quo extrema illa connectuntur,
Mercurio (vt illi quidem opinantur) nomen factum eſt, quia ſicut
aureis bracteolis obducuntur argentea vaſa priùs malagmate ex
Auro & Argento viuo illita, & vi ignis ſolutus in vaporem Mercu-
rius auolat pręter tenuiſſimas particulas, quæ aurum argenteo vaſi
connectunt, ita Spiritus partibus fixis iunguntur humore, quate-
nus ille ſpiritibus fœtus, & ſalibus volatilibus permeat partes fixas,
illiſque adhæret, humore ſuperfluo ſenſim euaneſcente. In hoc
tamen cum Chymiſtis non conſentiunt, qui vim extrema conglu-
tinandi Sulphuri tribuunt; Mercurio enim volatili & Sali fixo
compedes inijci à Sulphure exiſtimant, vi cuius in vnam ſubſtan-
tiam coëant, quatenus Sulphur vtriuſque extremi particeps ſuâ
viſcoſitate temperat Salis ſiccitatem & Mercurij liquiditatem,
molli ſuâ fluiditate Salis denſitatem & Mercurij permeabilitatem,
ſuâ dulcedine Salis amaritudinem & Mercurijaciditatem: vt do-
cet Io: Beguinus Tyrocinij Chymici lib. 1. cap. 2. Hęc tamen tria
tantùm chymica principia mihi non probantur, ſi Phyſicas cor-
porum particulas Primas conſideremus: Chymiſtis enim quibuſ-
dam eatenus tria hęc enumerantur principia, quatenus ſoluto cor-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer