Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Flamma, & Prunæ ardentes Ignis ſunt; ſed
non de nouo productus, etiam iuxtà Ari-
ſtotelem à 100. ad 104. Flamma, licet
Igniculi ſint pluſquam aer graues, in ae-
re grauiori aſcendit, & eſt illo leuior
ratione vaporis Igniculos abripientis. 60. Quomodo aerem impellat, & alium at-
trahat. 250. Aere etiam rarefacto in pari
mole leuior. Boylæo experimento argui-
tur, quamuis Igniculi ſint graues. 251. Non ideò Flammatota aere leuior aſcen-
dit, quò d ab eo grauiore ſit preſſa; ſed
ſponte erumpens aſcendit, & aerem pro-
pellit; nec eſſet cuſpidata, ſi aſcenderet
ab aere circumfluo preſſa, & extruſa in
altum. 59. & 251. & ſeq. Eadem aeris pro-
pulſio per flammam Igniculis erumpen-
tibus facta; & flammæ in apicem faſtigia-
tæ ratio aſſeritur. 271. Ratio item, cur
flamma ſit cuſpidata, & ſemper agitetur,
& ex maiori materia incenſa amplior
prorumpat. 251. & ſeq. Flammæ colores
vari@ ex varia materiæ accenſæ natura. 253. Eius cæruleus color exſulphure. ibid. & 263. Quomodo flamma erumpat,
poſtquam ſpiritus ignei, ſales volatiles, & ſulphureæ particulæ à partibus fixis ſunt
ſolutæ, & quomodo ceſſet à 220. ad 222. & 224. & ſeq. non ſemper lucet, licet
vrat. 222. Aliquando eſt fumus, velfumo-
ſa exhalatio, etiam iuxtà Ariſtotelem. ibid. Plura, è quibus gignitur ad pellen-
das tenebras. 223. Ad eam excitandam
requiritur humor, vel pingue aliquid. 225. & 230. Amplior ex ſarmentis, quàm
carbonibus, & in apice efficacior ob at-
tenuatum humorem. 131. In ignibus arti-
ficioſis cur, & quomodo amplior in
aquis erumpat. 229. & ſeq. Flammæ aliæ
alijs acriores, & cur. 236. Cur ex carboni-
bus, quàm exligno flamma ſit purior, & validior. 237. & ſeq. Ratio, cur licet vim
habeat vrendi, ſæpè tamen per eam inno-
xiè manustraijciatur, quæ vix calefit,
cum traijci nequeat per aquam feruen-
tem, cui calefaciendi ſolùm; non autem
vrendi vis ineſt. 238. & ſeq. Flammæ
aliquæ cur inualidiores. 239. & ſeq. In
Æthna quomodo innoxiæ dicantur ni-
uibus. 240. Iuxtà materiam diuturniores,
vel minores. 249. & ſeq. Phyſica redditur
ratio, cur flamma in prunis flatu accen-
datur; in ellychnio verò extinguatur, & mox codem flatu iterum accendatur à
266. ad 273. Flammæ notio non in folis
particulis igneis ſolutis, & agitatis; ſed in
vehementi, & continuata earum eruptio-
ne, & effluuio, ac humore, & vapore ac-
cenſo conſiſtit. 257. & 269. Quali flatu ſit
propellenda, vt extinguatur. 269. & ſeq. Cur aliquando in apicem faſtigiata non
ſit; ſed conglobata in ijs, quæ vnico im-
petu tota ſimul, & non per partes exar-
deſcunt. 271. Quà ratione præcedentis
flammæ erumpentis fuga iuuet alterius
ſubſequentis eruptionem. ibid. & ſeq. Eo
ſolùm flatu extinguitur, qui & aſcenden-
ti obſiſtat, & vlterius eam diuellat à ma-
teria, nec ad eam corripiendam deferat,
quod fit in incendijs, quando vi venti
augeſcit. 270. Paratos ſimul igniculos ad
emptionem, & ſubſecuturos debet fla-
tus diſſipare, vt flamma pereat. 272. ex-
tinguitur etiam, ſi in aere celeriter agi-
tetur, ita vc in motu diſſipentur igniculi
erumpentes. ibid. Flatu accenditur in
prunis, quia igneas particulas ingerit, & alijs addit, vt mox confertim erumpant. 273. Cur flamma minor maiori admota
extinguatur, & modicum incendium
ſcloporum diſploſione diſcutiatur. 279. Iuxtà materiæ ardentis naturam flamma
extinguitur, ſi igniculi flatu diſijciantur; vel accenditur, ſi eo ingerantur, & colli-
gantur. ibid. & ſeq.

Fœni ſpontaneum incendium ex ſalium
diſceſſione prouenit, vnde ad illud exci-
tandum ſulphurei, & ignei ſpiritus liberè
prorumpunt. 211. & ſeq. & 214.

Fontium, & fluuiorum origo commodè
nequit explicari, niſi proprius locus Ignis
ſit in centro terræ. 72. Fons gelidus, in-
quo faces accendi ſolitas ſcribunt S. Au-
guſtinus, & Plinius, cum accenſas, & im-
merſas extingueret, vix per antiperiſta-
ſim explicabilis; vel ſolùm poſt extin-
ctionem eas ſtatim admotas accendebat. 274. & ſeq.

Forma rei etiam iuxtà Ariſtotelem nihil
aliud eſt, quàm certa complexio eorum,
ex quibus res componitur; & ſunt eius
materia. 87. & ſeq. Ita explicatur eius
eductio ex potentia materiæ, & deſtru-
ctio. 89. Forma re, vel notione diſtincta à
materia quænam ſit iuxtà Ariſtotelem
95. & ſeq.

Formicæ ſalem acrem habent. 310. earum
vſus, vt neruorum doloribus, & paralyſi
ſubueniatur. ibid.

Frigus cur terræ, & Igni tribuendum. 27.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer