Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis natura Naturę ſimplices diſtinctè & ordinatè diſponendę eſſent.

Gradon. Illud pręterea, quod dictis conſequens videtur, non
diſſimulandum exiſtimo, videlicet ſingulas Elementorum notiones,
Terram, Aquam, Aërem, Ignem, non eſſe ſpecies vltimas: ita enim
ſunt partes, quę ſubſunt generi Elementi, vt etiam ſingulę ample-
ctantur plures ſpecies: Sic Terra genus eſt in plures diuiſum partes: & ſicut terra Lemnia, aut Samia, aut communis argilla ad ſpeciem
eandem non pertinent, quamuisin communi Terrę notione conue-
niant; ita plures ſpecies vniuerſum genus Elementi Terrę partiri
poſſunt, modò Primarum Qualitatum terrę congruentium, Frigo-
ris ſcilicet & Siccitatis, communione ſimiles ſint, cœtera diſſimi-
les; ſi nimirum ſingulę hoc habeant, quod ęgrè miſceantur, ac
vim obtineant tenuiora elementa conſtipandi, & , vt ita dicam,
coagulandi, parui refert eas cœterarum proprietatum diſſenſione
diſcrepare. Haud diſpari ratione de Ignis cœterorumque Elemen-
torum generibus philoſophandum eſt; quęcunque enim naturę
ſimplices validam vim habentreliquas attenuandi, ipſę tamen ob
maximam ſui tenuitatem ac mobilitatem difficilè permiſcentur,
ſed potiùs auolare conantur, Ignes ſunt: ſed quid prohibet eas, in
reliquis qualitatibus longè diſſimiles, ſpecie diſiunctas eſſe, immò
& diſſidere? Quin & illud addendum, quod non ignes omnes calo-
ris gradibus pares eſſe, aut ęquè tenues oportet; ſed in vnoquoque
compoſitorum corporum quę inſunt particulę omnium tenuiſſimę
calorem habentes, cuius cauſas ipſa natura continet, eæ in corpore
illo Elementi Ignis munere funguntur; neque obſtat quicquam,
quo minus ignis ſint, ſi corpora alia concreta ſunt ex particulis
plus caloris habentibus, & tenuitatis: ignem enim alium alio ro-
buſtiorem eſſe nil vetat.

Dand. Equidem fateor eam eſſe vim notionum in animis noſtris
iam tum ab ipſâ infantiâ impreſſarum, vt vix Ignis vocabulum au-
dire poſſimus, quin illicò menti ſpontè ſuâ obijciat ſe ignis iſte vul-
garis, nec facile ſit cogitationem ab illo ſeuocare, & ad Elementum
reflectere. Quapropter aliquibus ſatius videtur, rebus non muta-
tis, paululum immutare vocabula, ijſque vti nominibus, quę co-
gitationem ad alienas imagines non detorqueant. Cum itaque ex
corporum diſſolutionibus ab arte excogitatis deprehendatur hu-
morem extrahi, atque ſpiritum, relicιis in imo vaſe partibus qui-
buſdam craſſis & grauibus (corpori animâ deſtituto ſimiles cum

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer