Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Coloribusper Ignem mutatis. res exercet. Hæmatites vſtus, authore Braſauolo, in Minium ver-
titur; at Lapis Renalis (qui à loco natali Sardiniâ Sardus vocatur)
nigerrimus cum ſit, & maximi ponderis, euadit candidiſſimus & le-
uiſſimus, ſi ſpatio horæ vnius candenti ferro impoſitus igni admo-
ueatur, vt ſcribit Aldrouandus de Mineral. lib. 4. cap. 9. pag. 598. Similiter Belemnites lapis ſi aduratur, fit cinereus vel candidus. Ceruſſa verò in crucibulo validiſſimo igni expoſita intrà exiguum
tempus intenſam rubedinem acquirit, & eſt Minium, ſed, ſi diu in
igne reliqu@tur, in nigram ſcoriam degenerat. Hoc vtique con-
tingit pro variâ ipſorum corporum igni expoſitorum naturâ; ſed
quænam partes igne abſumantur, vt hic vel ille color conſurgat,
quænam exintimis receſſibus in ſuperſiciem euocentur, cuius gene-
ris igniculi addantur, hoc illud eſt, quod curioſitatem irritat.

Maur. Ingentem & cæcam ingrederemur ſyluam, ex qua exi-
tum reperire difficile eſſet: ſingulas naturas perſpectas habere opor-
teret, earumque particulas; id quod immenſum eſſet, ac ſummi
laboris Chymici in ſingulis corporibus diſſoluendis in ſua principia,
tùm quę integra ſunt antequam ignem patiantur, tum quæ vim
ignis experta colorem mutârunt. In multis, immò ferè in omni-
b us, diuinare opus eſſet; neque certa aliqua regula ſtatui poſſet: quamuis enim aliqua, quę lutei coloris ſunt, ope ignis in rubrum
tranſeant, vt Ochra in Rubricam, & Auripigmentum exuſtum
in Sandaracham vertitur, quæ rubra eſt; Sandaracha autem tri-
ta, & in aquâ diſſoluta, ac ad picturæ opus accommodata, non
rubicundum, ſedintensè luteum colorem refert: hæc tamen non
vniuerſim accipienda ſunt, quaſi omnia lutea corpora vi ignis
rubeſcerent, & iterum colorem luteum aſſumerent, ſi in aquâ
diſſoluantur. Idem de cœteris coloribus dicendum. Præterquam
quod, ſiex modificato æthereorum globulorum motu, prout affi-
citur oculi retina, obiecta corpora hoc vel illo colore imbuta pro-
nunciamus, id autem pendet ex motibus porrectionis & conuer-
ſionis (vt paulo ante dicebamus) ſecundùm varias Rationes com-
poſitis, ſincerè fatendum eſt non poſſe à nobis niſi temerè ſtatui
huiuſmodi motuum menſuras ad definiendam ſingulorum colo-
rum naturam. Illud, vt ſummum, generatim non ſinè probabi-
litate aſſerere licet, quod blandi colores, quibus viſus recreatur,
ij cenſendi videntur, quorum porrectionis motus non eſt cum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer