Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Decimatertia quàm quod ex aliorum corporum complexione nouus color conſur-
gat, ſi comminuta in tenuiſſimas particulas agitatione permiſcean-
tur, etiam ſi nullus ſit ardor. Hoc videre eſt in conficiendo Magiſte-
rio Tartari iuxta Beguinum lib. 2. cap. 19. cum Notis nuper laudati
Glükradt. Accipe Olei Tartari ex Sale reſoluti & purificati vncias
quatuor, & Spiritûs Vitrioli vnciam vnam, aut etiam alteram. Hunc
guttatim ſupra Oleum Tartari in vitrum capax inſtilla; Sic fiet duo-
rum iſtorum diuerſis inter ſe naturis pugnantium ebullitio cum ca-
lore, & tandem amica pax, *& coagulum albiſſimum. * Humiditas ſu-
pernatans euocetur lento calore, veleuaporando, vel deſtillando ad
ſiccitatem Salis: ſuper quo deſtilla ter vel quater Spiritum vini. At-
que ita habebis Tartari albi Vitriolati fixi vncias duas & Drach-
mas duas. Quis autem Tartaro color, ex quo paratum eſt Oleum? quis Vitriolo, ex quo eductus eſt Spiritus? & tamen demum poſt
Olei Tartari atque Spiritûs Vitrioli luctam habetur coagulum illud
albiſſimum. Quidni igitur igniculi ex ardentibus carbonibus erum-
pentes ſimile quid præſtare valeant, quod Spiritus Vitrioli?

Maur. Ignis itaque, ſui caloris facultate, rerum colores mutare
valet, aut aliam poſitionem homogeneis corporis particulis tri-
buendo, aut diuerſæ naturæ particulas idem corpus conſtituentes
agitando, atque aliter commiſcendo, & priùs occultas in ſuperfi-
ciem euocando, aut alieni corporis particulas addendo, aut ab eo-
dem corpore particulas aliquas abſtrahendo, aut etiam ſuos ignicu-
los inſinuando: Immò vt plurimum contingit huiuſmodi motuum
complexio, ita vt ignis non ſolum ab admoto corpore extrudat par-
ticulas aliquas, ſed ſimul etiã ſuas in illuis poros inſinuet, aut ipſius
corporis particulas diſſoluat & agitet, ſimulque alienas commiſceat
ſuoſq; igniculos, ſi non ſemper, certè ſæpiùs immittat: Neque facilè
erit dijudicare, vtrùm in illâ coloris mutatione vnus, an plures ex
enumeratis motibus interueniat. Quod verò de Igne dicitur, ſeruatâ
analogiâ, ad Solem transferri rationabiliter poteſt, cui tribuenda vi-
detur coloris mutatio in Roſâ Sinicâ, de qua Atlas Sinicus in XII
Prouincia Quangtung pag. 132. hæc enim *diebus ſingulis colorem*
*mutat, purpureaque modò tota, modò rurſus omnino alba euadit. * Sic
Sol agricolarum faciem & manus denigrat, ceram dealbat; & plura
alia huiuſmodi.

Grad. Vnum videretur ſupereſſe explicandum, cur videlicet ignis
hunc potiùs quàm alium colorem inducat corpori, in quod ſuas vi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer