Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Coloribusper Ignemmutatis. quenti ſolutione & coagulatione ſummè depurati, quantũ volueris: huic affunde de aceto deſtillato, vel potiùs de Spiritu vini, quantum
pro ſolutione Salis ſufficit; abſtrahe acetum, ſiuè vini ſpiritum, lento
ignein balneo, vt euaporet: affunde denuo acetum deſtillatum nouũ,
vt priùs, & abſtrahe, eodem modo reiterando laborem, donec ace-
tum egrediatur eiuſdem ſaporis; quod octauâ, vel nonâ, imbibitione
& deſtillatione fiet: & hoc Chymicis eſt imprægnare. Huius Salis
Spiritu aceti imprægnati, & exſiccati accipe ex: gr: ſeſcunciam, flo-
rum Antimonij alborum vnciam vnam. Miſce, & in crucibulo ad
ignem ſubito liqueſcant. *Maſſam liquefactam, ferè instar ſan-*
*guinis rubram, effunde ſupra marmor; quæ vbi refrixerit, erit*
*coloris cinericij. * Ecce, quandiu liquenti materiæ & feruenti commi-
ſti ſunt igniculi (fortaſsè ſulphurei) inſtar ſanguinis rubeſcit mate-
ria; igniculis auolantibus dum refrigeſcit, cinereum colorem in-
duit.

Dand. Aptiſſimè ex humore ſe in corporis poros inſinuante, & colorem illius mutante, ſimilitudinem deduxiſti, vt coloris muta-
tionem ex admiſtis igniculis explicares. Atlas Sinicus in VIII Pro-
uinciâ Kiangſi pag. 90. ait, *Ad Orientalem vrbis*, Vucheu, *partem*
*mons eſt dictus Rang*k*iu, in quo mirabilem ſtatuam, quæ hominem*
*repræſentat, eſſe memorant; eam aiunt pro variâ aëris futuri tem-*
*perie varios induere colores, ex quibus accolæ cœli ſerenitatem, aut*
*pluuias imminentes facilè ſoleant colligere. * Id mihi nullam incutit
admirationem, qui puer ex gradibus ſcalarum domeſticarum, citrà
errorem, futuram pluuiam coniectabam; lapis enim, ex quo gra-
dus erant, ita humidi vaporis particulas ex aëre combibebat, vt bi-
duo antè pluuiam atrum colorem indueret, cum cinereus appareret
ſereno cœlo. Quod autem ſimiliter, igniculis commiſtis, color acce-
dat, illis auolantibus, recedat, habemus in examine Minij. Minium
ex Vitruuio lib. 7. cap. 9. vt probetur ſincerum, in ferreâ laminâ col-
locandum eſt, donec candeſcat; quando autem à vehementi ignis
calore in atrum colorem mutatum fuerit, lamina ab igne eſt remo-
uenda; & quando refrigeratum acquiſiuerit colorem priſtinum,
procul dubio Minium non eſſe adulteratum deprehendes. Porrò ex
commiſtione partium ſulphurearum, ſiuè ſalinarum, ſiuè pneuma-
ticarum, quæ ab ardentibus carbonibus ſeparantur, dum penetrant
meatus corporis, fieri nouum colorem, non magis fidem ſuperat,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer