Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Decimatertia Nam Sapphirus fœmina, vt vocant, in igne, quicquid habet fuſci
coloris, deponere dicitur, atque duritiem cum perſpicuitate con-
iunctam acquirere adeò, vt Adamantem mentiatur: id quod alij
pręſtare ſe poſſe conſidunt, ſi quatuor horarum ſpatio Sapphirum in
auro liquefacto detineant, cum illum, quaſi Adamantem, album
educant. A viro fide digniſſimo accepi, Topatium in crucibulo
Aurichalci Scobe pleno, ſubiecto igne moderato, ad aliquot horas
detentum, tandem ex illâ ſcobe erutum, aureo natiuo colore ſpo-
liatum inuentum eſſe, & quaſi Adamantem ſplendidè tranſparen-
tem. Chryſtallus autem ex rupe, fuſci obſcurique coloris, detenta
ſub validis cineribus (cauendum tamen ne nimio calore ſcindatur)
primùm poſt breue tempus indè educta reperitur leui aureo colore
tincta, quaſi topatium ęmulata: ſi verò ſub illis cineribus diutiùs
detineatur, acquirit claritatem ſplendoremque pellucidum. Certè
Anſelmus Boëtius lib. 2. de gemmis cap. 32. ſcribit Amethyſtum
Orientalem vſtione ita album fieri, vt vix periti gemmarij eum à ve-
ro Adamante ſecernere valeant: id quod profectò accidere nequit,
niſi igne abſumente ſordes, hoc eſt, igniculis illas ſuo motu & agi-
tatione pulſantibus, concutientibus, atque demum abſtrahenti-
bus, vtpote non adeò connexas, ſicut particulę ipſam gemmam
componentes & conſtituentes. Contra verò Rubini granati tam
firmo & conſtanti colore ſunt referti, vt, adnotante eodem Boëtio,
nullâ ignis violentiâ poſſit auferri: valido ſcilicet nexu particulę
omnes colligantur, quem incurrentium igniculorum impetus labe-
factare nequeat. Si autem ſaxa, quę in calcem excoquuntur, vt
ſcribit Vitruuius lib. 2. cap. 5. , *quo pondere conijciuntur in fornacem*,
*cùm eximuntur, non poſſunt ad id re ſpondere, ſed, cum expendun-*
*tur, eâdem magnitudine permanente, excocto liquore, circiter tertiâ*
*parte ponderis imminuta inueniuntur*; facilè perſuademur alia quo-
que corpora igniculorum incurſionibus aliquas deperdere particu-
las, licct ponderis imminutio non ſit manifeſta.

Grad. Sed etiam ipſe ignis ſuas inſerens particulas corpori, eius
colorem mutare poteſt; ſicut multa ſunt, quę aqueo humore im-
buta alium habent colorem, ac ſicca: id quod manifeſtum eſt in
agrorum glebis, quæ arentes albeſcunt, poſt pluuiam nigræ appa-
rent. Huius rei argumentum ſanè palmare ſuppeditat Glükradt in
Notis ad Beguini lib. 2. cap. 18. Accipe, inquit, Salis Tartari fre-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer